Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 1467 Oklevelek 139 vero ex altera Georgius Aron dictus de Zenthmargytha personaliter coram nobis constituti per eundem Georgium Aron sponte et libere oraculo vive vocis confessum extitit in hunc modum, quod quamvis prefati domini, Emericus et Nicolaus de Hederwara universas possessiones et iura possessionaria Francisci filii condam Ladislai Aron de Wyzlo, videlicet Wyzlo predictam, Zenthmargytha, Wyfalw, Walus, Kyswalus, Rawazd, Olazfalw, Palfalwa, Dyos, Zentmyklos, necnon porciones possessionarias in possessionibus Dada, Zend, Marczado, Enyzth, Lak, Weresalma, Gyarmath et Irefalwa omnino in Symigiensi, Baranyawyzlo, Zenthelzebeth, Zeethke, Haltho et Lowazo de Bárány comitatibus existentibus habitas a serenissimo domino nostro, Mathia rege Hungarie titulo nove donacionis impetraverint et se in easdem statui fecerint et prefatus Georgius Aron prefate statucioni contradixerit et quamdiu in curia regia racione previa litigaverint, tamen ordinacione et composicione nonnullorum proborum virorum nobilium pacem parcium zelancium interveniente idem Georgius Aron prefate statucioni consensum benivolum prebuit pariter et assensum coram nobis nullum ius nullamve iuris proprietatem sibi ipsi et suis successoribus in eisdem reservando, sed totum et omne ius et iuris proprietatem ipsum quoquo modo concernenda in prelibatos Emericum et Nicolaum et successores eorundem transferendo tali modo, quod possessionem Zenthmargytha et medietatem porcionis possessionarie in Olazfalw predictas memorato Georgio Áron vita sibi comite prefati domini, Emericus et Nicolaus de dicta Hederwara dedissent et contulissent hoc adiecto et specialiter declarato, quod si in heredibus et successoribus defecerit, prout et nunc defecit, extunc rursus et iterum in antefatos dominos Emericum et Nicolaum devolvi debeant et redundari teneantur, si vero ex divina providencia filium habuerit masculum, extunc et ipse in filios filiorum possidere valeat atque possit, promittentes nichilominus antefati domini, Emericus et Nicolaus prefatum Georgium Aron, necnon nobilem dominam Lucia vocatam, consortem scilicet eiusdem Georgii in pacifico dominio possessionis et porcionis predictarum contra quoslibet impetitores conservare propriis ipsorum laboribus et expensis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem duximus concedendas. Datum in festo Beati Blasii martyris, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo. 660. 1467. május 1. előtt — A pannonhalmi konvent előtt Homokbödögei Bazsó János fia György ügyvédet vall. Ügyvédvalló oklevél említése Mátyás király 1467. június 16-án kelt oklevelében [DL 45256 (MNM Törzsanyag — Véghely-gyűjt.) — Kiadása: PRT X. 669-670.]. ... Anthonius de Peech pro Georgio filio Iohannis Baso de Homokbegede cum procuratoriis litteris conventus Sancti Martini Sacrimontis Pannonie... ab oc-31-32 in festo... ] 1467. febr. 3. 139.39-140.1 ab octavis... ] 1467. máj. 1.