Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

209 89. 1509. április 1. Piotrków. Zsigmond lengyel király oklevele II. Ulászlóhoz, amelyben ratifikálja a megkötött szövetséget. Többek között kiemeli, hogy ha török vagy tatár támadás éri Moldva vagy Havasalföld területét, akkor a lengyelek a magyar király segítségére sietnek. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Litvaniae, Russiae, Prussiaeque etc. dominus et haeres. Significamus tenore praesentium quibus expedit univers­is. Quia sepenumero audivimus, omnes illos reges et principes, qui usquam post homines natos creari ceperunt, immortalitatem nomini suo, decusque aeternum, et gloriam peperisse, qui populos sibi subiectos non tam regnando quam iuste, et clementer, atque cum summa animi moderatione in pace, et in bello regendo, omnibus rebus, quae ad bene, beateque vivendum pertinent, augere, et cumula­re studuerunt, quique ita vitae suae cursum tenere voluerunt, ut ec viventes, ac demum fato functi, et essent, et existimarentur digni, quorum imperio parere, et obtemperare universi non solum paterentur, sed etiam sponte appeterent. Ea vero comparari solent his artibus, quibus domi, forisque strenue exercendis respublicae florentes efficiuntur. Cum igitur post mortem divi regis Alexandri germani nostri carissimi, qui proxime ante nos his regnis praefuit, quibus et nos duperis iuvantibus nunc praesumus, communi omnium consensu et voluntate ad nos summa imperii eorundem regnorum delata sit, ut pro tantis meritis grati animi voluntatem apud omnes homines testatam relinquamus, diu multumque cogitantes, ut tales principes aliqua saltem in parte aemulari, et ab eis formulam vivendi mutuari possimus, id nostro potissimum insedit animo, ut imprimis paci, et otio ipsorum prospiciamus, ac demum pro virili nostra id demus operam, ut omni cura et studio caetera peragamus, quae commodo et ornamento sint ipsis undecumque futura. Maior autem opportunitas nulla unquam ad hoc patuit, quam ut nos cum serenissimo principe domino Wladislao Hungariae, et Bohemiae rege, germano nostro carissimo, natu maiore, quem semper loco parentis colere consuevimus, regnaque item utruisque nostrum Poloniae, et Hungariae, perpe­tuo, et indissolubili nexu amicitiae, et societatis contra quoscunque hostes, quo­cumque censeantur cognomine, coniungamus, et confederemus, quemadmodum idipsum etiam antiquitus inter ipsa regna fieri literarum Monumentis memoriae proditum est. Quam quidem amicitiam, societatem, et confederationem iam su­perioribus his diebus opera, et industria oratorum, et consiliariorum nostrorum, et regni nostri, reverendorum videlicet in Christo patrum dominorum Iohannis Lubranski episcopi Posnaniensis, et Ioannis Laskii coadiutoris perpetui ecclesiae Gnesnensis regnique nostri cancellarii, magnificique et generosi Stanislai de Chodecz regni nostri Marschalci, Leopoliensis, et Camenecensis capitanei, et

Next

/
Thumbnails
Contents