Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

199 Item quod quotiescunque dabitur opportunitas, et nos concordi ac unanimi voluntate, assistente auxilio divino contra Thurcos, aut alter nostrum, seorsum contra Thurcos vel Tartaros generalem aliquam expeditionem facere volueri­mus seu voluerit, istud semper fiat cum consilio et imploratione auxilii a Sede Apostolica atque ceteris principibus christianis. Ita quod tale subsidium dum petendum erit, per communes oratores petatur, ut omnia inter nos unanimi vo­luntate agi et tractari videantur. Item quia ex parte Moldaviae ac waywodarum eiusdem, variae hucusque et quidem periculosae interdum differentiae inter serenissimos praedecessores nostros reges Hungariae ac Poloniae extitere: Postquam igitur nos duo germani fratres iisdem parentibus editi habenas impraesentiarum eorundem regnorum moderamur, utpote nos Wladislaus Hungariae pariter et Bohemiae, ipse vero serenissimus princeps et dominus, dominus Sigismundus Poloniae, patrio et avi­to regnis praesumus et feliciter gubernamus, id quod non absque divina dispo­sitione factum esse credimus, quo omnis occasio futurae alicuius alienationis animorum seu discordiae inter nos et regna nostra, vel etiam impedimenti, quod hanc sanctam expeditionem, quam contra Thurcos ac alios infideles et crucis do­minicae hostes opitulante ipso Deo facere intendimus, impedire posset, e medio tollatur quoque haec nostra et regnorum nostrorum coniunctio, intelligentia et societas pro stabilimento et propagatione eorundem regnorum et dominiorum, conservationeque omnium subditorum nostrorum facilius perfici, et perfecta perpetuo etiam conservari et permanere possit, conclusum est, ut viventibus nobis, et praefata fraterna maiestate serenissimi domini Sigismundi Poloniae regis, ac utriusque nostrum heredibus et posteritatibus legittimis, in istis regnis per electionem unanimem atque concordem regnicolarum regnantibus ratione dictae terrae Moldaviae vel waywodarum eiusdem nullae unquam differentiae, lites vel discordiae inter nos et regna nostra oriantur; sed terra illa apud nos et hoc regnum sacramque coronam et regnum Hungariae maneat, ipseque waywo­da pro tempore constitutus nos et heredes nostros pro domino eorum cognoscat, et fidelitatis homagium semper praestare debeat. Poterimus tamen nos reges et heredes nostri praedicti cum consilio et consensu dominorum praelatorum et baronum caeterorumque regnicolarum utrorumque regnorum de concordia facienda super terra et waywoda Moldaviae tentare. Ne propterea deficientibus heredibus nostris (quod Deus avertat), bellum aliquod proinde inter regna subo­riatur. Ita tamen, quod si ipsa concordia per nos et heredes nostros non finiretur, nullae propterea differentiae et lites oriantur, sed hoc foedus habeat robur. Interea vero temporis diuturnitas iuribus utriusque regni nullum afferat nocumentum. Item dum et quando nos aut regnum Hungariae, heredesque et successo­res nostri divina auxiliante clementia expeditionem aliquam generalem cont­ra eosdem Thurcos facere voluerimus, vel etiam si imperator Thurcorum aut

Next

/
Thumbnails
Contents