Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

198 foederibus magis magisque deinceps coniungere ac devincire, ut alterum alterius ope subsidioque munitum, plus indies splendoris incrementique capescat. Sic enim longe expeditius et amicis, deque christiano nomine optime meritis con­sulere, et hostium eorundemque infidelium vim insidiasque, quasi in commune propulsare licebit, christianae denique reipublicae (qua nil antiquius, nihil carius esse decet) dignitatem amplitudinemque pro virili tueri ac defensare. Deo itaque ex cuius nutu reges regnaque pendere universa, ineffabili sua clementia nobis suffragante, inter nos praefatos Wladislaum Hungariae et Bohemiae regem ab una, ac ipsum serenissimum principem dominum Sigismundum Poloniae regem ab altera partibus, nostrosque heredes et succes­sores, cum reverendissimo in Christo patre, domino Iohanne Lubransky episco­po Posnaniensi, ac spectabili et magnifico Stanislao de Chodecz regni Poloniae marscalco, Leopoliensi et Camenecensi capitaneo, necnon reverendo similiter in Christo patre domino Iohanne de Lassko praeposito Poznaniensi, regni Poloniae cancellario, necnon magnifico Cristoforo de Szydlowiecz dapifero Cracoviensi, thezaurario curiae regiae maiestatis et capitaneo Siradiensi, oratoribus et consi­liariis praefatae fraternae maiestatis Poloniae, cum pleno mandato, plenaque et omnimoda facultate a sua maiestate universoque regno et statibus Poloniae in infrascriptis negotiis ad nos missis, ad laudem et gloriam inprimis nominis sui sancti, ac deinde pro reipublicae christianae salute et defensione, proque sta­tuum ac regnorum, terrarum et dominiorum, omniumque subditorum utriusque nostrum conservatione, incremento, et stabilimento has confoederationis et so­cietatis perpetuae leges, vestigiis praedecessorum nostrorum regum inhaerendo, infra insertis articulis inscriptas, eo qui sequitur tenore sancivimus. Imprimis conclusum est quod nos cum praefato serenissimo domino rege Poloniae fratre nostro charissimo, quemadmodum antea semper, ita etiam de­inceps in mutua ac fraterna charitate atque intelligentia et sempiterno amore vivamus, et similiter inter regna ac dominia nostra praesertim Hungariae et Poloniae ac magni ducatus Lytthwaniae sit et habeatur foedus, pax et tranquilli­tas perpetua, bonaque et perfecta vicinitas, et quod nos contra quemlibet hostem cuiuscumque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae, paganum, schis­maticum et christianum nullo excepto, seu excluso, Hungariae et Poloniae reg­na, principatus, terras, dominiaque nostra, quae nunc divina favente clementia uterque nostrum possidet et possessurus est, ac quae ad nos regnaque nostra nunc pertinent et in futurum pertinebunt, invadentem invadereque volentem iuxta conditiones infrascriptas, nos et regna nostra se adiuvabimus, et auxilia invicem faciemus, demptis tamen et reservatis omnibus confoederatis et cum quibus pacem pronunc habemus, quousque videlicet iidem in huiusmodi pace et con-foederatione nobiscum permanebunt.

Next

/
Thumbnails
Contents