Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

196 et egregii Balthasaris de Bathyan alias bani castro[...] regni Bozne, necnon ve­nerabilis Nicolai de Bachka praepositi sancti Petri de castro Agriensi, fratrum et amicorum nostrorum, inierit tale foedus et consensum, ut sibi invicem cum dicto serenissimo domino Poloniae rege mutuo adiutorio esse debeant, et imprimis contra Thurcum commodaque et incommoda regnorum communia reputare, prout hoc latius describitur in litteris consignatis sigillo ipsius maiestatis. Nos igitur attendentes quod ea omnia per ipsum serenissimum dominum nostrum facta, facta sunt cum voluntate et consilio nostro deponentes quamli­bet, si quae hactenus fuit, simultatem, extirpantesque et perpetuo abolentes inter ipsas maiestates et regna eorum omnem discordiarum et iniuriarum materiam et occasionem, universaque haec quae in litteris nominatis eiusdem serenissi­mi domini nostri regis conscripta sunt, in omnibus punctis, conditionibus et articulis rata et grata habentes acceptamus, approbamus, et sub fide christiana et humanitate nostris penes praefatum serenissimum dominum nostrum regem promittimus firmiter et inviolabiter observare, harum quibus sigilla nostra sunt subappensa testimonio litterarum. Datum Budae feria quarta proxima ante festum Penthecostes. Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5594. MH: 11640–78. MNL OL DF: 289 015. Közli: Dogiel, I. 103–104. o. XL. sz. ; Katona, Tom. XI. Ord. XVIII. 180–181. o. Regeszta: Óváry I. 852. sz. Pergamenen, melynek mérete kb. 56 x 26 cm. Az első sorban díszített szókezdő betűkkel. A plican harminchét bevágásban ugyanennyi beíratlan pergamen­szalagon egy sorban harminchat magyar országnagy pecsétje (tizennégy vörös, huszonkét zöld viaszú) függ. (N. Á.)

Next

/
Thumbnails
Contents