Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

178 Cassovienses illa omnia, quae ex huiuscemodi depositis levaverunt, per eorum regestum levasse recognoscant, et mercatores Cracovienses, qui praesentes sunt, si regestum illud iustum eis videbitur, approbare debeant, si minus, oppugnare possint, ita et taliter, quod ex nunc illorum praesentium causa finaliter deffini­atur. Mercatores vero absentes, si qui forte de ipso regesto non contentarentur sed allegarent, quod per cives Cassovienses aut ex incuria, aut ignorantia vel oblivione, aut alia quacumque ex causa non recte eorum deposita conscripta fuissent, iidem cives Cassovienses teneantur iuxta allegata et probata eorundem et item iuxta consuetudinem et morem mercatorum, et depositorii iustitiam eis­dem facere. Hoc adiecto, quod si quid ex depositis Cracoviensium in hac civitate Cassoviensi extaret, quod precio non esset venditum, et etiamsi venditum esset, precium tamen non esset persolutum, Cassovienses ipsi in specie reddere tene­antur. Ceterum, si mercatores Cracovienses causarentur, res suas non iusto con­dignoque precio per Cassovienses esse venditas, iidem Cassovienses in termino infrascripto aut de iusto precio cum effectu respondere, aut tantas res in specie, quantas exposuerunt, dare et assignare teneantur, et si haec praemissa merca­tores facere recusarent, per principes ab utraque parte, sine superflua dilatione compellantur, non obstantibus quibuscunque litteris libertatis et exemptionis, de non solvendo eisdem concessis, vel in futurum concedendis, hoc adiecto, quod si creditores ob non solutionem expensas aliquas facere cogerentur, debitores refundere teneantur. Ceterum conclusum est, quod media pars huiusmodi rerum et mercaturarum tam ex depositis, quam etiam a mercatoribus Cracoviensibus, tempore obsidionis huius civitatis Cassoviensis, per cives eiusdem civitatis re­ceptarum, ad festum purificationis Beatae Mariae Virginis proxime futurum, reliqua vero medietas ad festum Sancti Iohannis Baptistae ex tunc in mediate sequens per eosdem Cassovienses ipsis Cracoviensibus persolvatur. Debita au­tem antiqua, more mercatorum, ut in praecedenti articulo continetur, ex utraque parte persolvantur. Item quod personae bona et merces mercatorum omnium utriusque regni, ubicumque hoc tempore belli arestata, relaxentur, et debita, ut supra, persolvere teneantur. Item conclusum est, quod interea, donec serenissimus dominus Wladislaus rex castra et civitates, puta Glogoviam, Rozychow, Sprotaviam, Zelenahoram, Swobodyn, Wartemberg et Guoram vigore praesentis tractatus, praefato il­lustrissimo domino Iohanni Alberto duci, fratri suo reddere poterit, idem do­minus dux civitates Eperyes et Zeben pro sua securitate apud manus suas libere retinere possit, quamprimum tamen maiestas sua reddere poterit, statim et ipse, absque omni mora et cunctatione, easdem duas civitates suae maiestati absque omni penitus difficultate et quaesita occasione, remittere et remitti facere debeat et teneatur, statim tamen et ex nunc oppidum sive incolae eorundem duorum locorum fidelitatis homagium et iuramentum suae maiestati facere teneantur.

Next

/
Thumbnails
Contents