Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

179 Item quod idem illustrissimus dominus dux reliquas omnes civitates omniaque castra, oppida et fortalitia per eundem in Hungaria et partibus sibi subiectis, qua­­litercunque occupata, et subiugata statim et ex nunc dictae maiestati simpliciter remittere debeat et teneatur. Item, quod idem illustrissimus dominus dux pro­mittat et se heredesque suos obliget, quod quamprimum illustrissima dominatio sua in regem promovebitur, universas praedictas terras, dominia, ducatus, status, civitates, castra, fortalia, aliaque omnia bona, quae in praesenti concordia sibi dari debebunt, iuxta continentias praeinsertorum articulorum, regiae maiestati et successoribus suis regibus Hungariae reddet, remittet et eliberabit. Ad quod etiam heredes suos, ut praefertur, obligare teneatur. Ceterum, quod etiam praedicti domini oratores praefati serenissimi domi­ni regis Poloniae, vigore mandati quod habent, promittere et eiusdem domini regis Poloniae maiestatem similiter obligare debeant. Quod praemissa omnia suo successorumque et heredum suorum nominibus ratificabit et observabit, ita videlicet, quod de dictis terris, dominiis, ducatibus, statibus, castris, fortali­tiis, civitatibus, oppidis, vasallis et theloneis, quae praefato illustrissimo domino Iohanni Alberto duci, filio suo modo quo supra dabuntur, se non intromittet, nec a iurisdictione coronae Bohemiae et potestate seu dominio coronae regni Hungariae, aliqua mundi via alienabit. Salvis tamen pecuniis, si quibus bona aliqua fuerint redempta, ut in articulis supra. Postremo, quod praefati serenis­simus dominus rex Poloniae et illustrissimus dominus Iohannes Albertus dux de subditis serenissimi domini regis Wladislai se non intromittent, nec eos in protectionem ipsorum deinceps aliqua via suscipiant, et e contra. Nos itaque Wladislaus rex praefatus, cupientes voluntati et imperio prae­­fatae paternae maiestatis, ut par est, et filium decet obedientissimum parere et obtemperare, cupientes etiam ipsum illustrissimum fratrem nostrum sin­cero corde et fraterno amore amplecti et semper prosequi, sane considerantes praeterea longe honestius et melius, longe denique salubrius et utilius esse, ut vires nostras adversus hostes fidei quam in Christianos, et praecipue in fratrem convertamus, eosdem idcirco articulos, tanquam honestos, et tam paternae re­giae maiestatis, quam etiam utriusque nostrum honori plurimum conducibiles quoad omnes eorum clausulas, capitula et puncta laudavimus, approbavimus, acceptavimus et ratificavimus atque in eosdem ex certa nostra scientia et animo deliberato consensimus, laudamusque approbamus, acceptamus, ratificamus et consentimus, atque universos praenominatos ducatus et status, necnon castra, fortalitia, civitates, oppida et villas simulcum cunctis eorundem vasallis, subditis et utilitatibus sub pactis modisque et conditionibus in praeinsertis articulis cont­entis et expressis, praefato illustrissimo domino Iohanni Alberto duci etc. fratri nostro carissimo dedimus, donavimus et contulimus damusque donamus et con­ferimus de consensu praelatorum et baronum nostrorum tenore praesentium

Next

/
Thumbnails
Contents