Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
177 via iuris quaerant, quod eisdem absque superflua dilatione administrari debeat, via vero facti retinere nullo modo audeant. Alioquin, si qui ex adhaerentibus praefato illustrissimo domino duci contravenire praesumserint, praesens gratia eis non suffragetur: si vero ex subditis regiae maiestatis fuerint, tamquam fidei suae maiestatis praelatorumque et baronum suorum temeratores, iuxta antiquam et approbatam regni consuetudinem puniantur. Item conventum et conclusum est, quod egregiis et nobilibus Ladislao Desewfy, Eliae de Thorozko, ac Benedicto et Iohanni Weres de Farnos, quos scilicet serenissimus quondam dominus Mathias rex etc. annis superioribus ex certis causis proscripserat et in exilium relegaverat atque bonis omnibus privaverat, serenissimus princeps, dominus Wladislaus rex contemplatione serenissimi domini regis Poloniae genitoris et praefati illustrissimi domini Iohannis Alberti ducis fratris, suorum carissimorum, apud quos scilicet post huiusmodi proscriptionem steterunt et serviverunt, quoad eorum personas gratiam et misericordiam faciat, ita et taliter quod in omnibus regnis, et dominiis suae maiestatis liberi sint, libereque manere et ambulare atque negotia sua expedire et tractare, necnon privilegiis iuribusque et consuetudinibus regni uti possint et valeant, teneantur tamen et ipsi suae maiestati fidelitatis obedientiam et iuramentum praestare, et si quid forte de bonis et possessionibus eorum praefatus quondam dominus Mathias rex aliis non donasset vel inscripsisset, sed apud manus suas tenuisset, et nunc ad manus regiae maiestatis devenisset, vel apud manus fideles quorumcunque haberentur, eisdem remitti facere dignetur. Quantum autem ad illa bona et iura possessionaria eorundem attinet, quae per ipsum serenissimum quondam dominum Mathiam regem occasione praetactae proscriptionis ab eisdem recepta et aliis donata extiterunt, deffinitum est, quod captato tempore regia maiestas vocatis partibus, cum dominis praelatis et baronibus ceterisque consiliariis quos ad hoc necessarios existimabit, examinare et cognoscere dignetur, an iuste et demeritis ipsorum exigentibus, vel via tantummodo facti et absolutae potentiae eosdem praefatus quondam dominus Mathias rex proscripsit et bonis privavit. Et si compertum fuerit, quod iniuste et indebite proscripti et bonis privati extiterunt, iustitiam eisdem administrare dignetur. Si vero contrarium cognoscetur, nichilominus sua maiestas, si quando bona aliqua ad eam optimo iure devolventur, contemplatione praefatae paternae maiestatis et illustrissimi domini ducis fratris sui aliquam de eisdem provisionem faciat, ut saltem reliquum vitae, quod eis superest, transigere in patria valeant. Item, quod omnia debita Cracoviensium et Cassoviensium et aliorum omnium mercatorum, horum duorum regnorum, Hungariae videlicet et Poloniae, iuxta morem, fidem et consuetudinem atque creditum eorum inter se ab utraque parte, prout concordari poterunt, persolvantur, et inhibitio ne hoc fiat, cassetur, et per publicam proclamationem relaxetur, de depositis vero mercatorum Cracoviensium in hac civitate Cassoviensi talis modus servetur, quod cives