Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

176 dere teneatur. Liceat autem eis ubicumque et quibuscumque voluerint, salva tamen regni consuetudine et libertate, servire et servitiorum merita percipere. Sed ne errorem aliquem in hac parte fieri contingat, omnes tales se adhaesisse aperte confiteri et recognoscere teneantur, alioquin huiusmodi gratia minime ipsis videatur suffragari. Recognitione autem facta, sua maiestas litteras gratiae et protectionis, si habere voluerint eisdem dare et concedere debeat, et si postea eosdem, quicumque subditi suae maiestatis, praefatae adhaesionis occasione, sive in personis, sive in bonis insectari et impedire fidemque suae maiestatis, necnon praelatorum et baronum suorum in hac parte temere infringere (quod absit) non reformidarent, infidelitatis notam incurrere dinoscantur, et bona ta­lium sua maiestas, cuicumque voluerit, liberam donandi et conferendi aut aliter de eisdem disponendi habeat facultatem. Item: quod universi praelati, barones, nobiles, comitatus, districtus, militares, nobiles et ignobiles, necnon civitatenses et oppidani ac alii, cuiuscumque status et conditionis homines, qui, ut praefertur, post obitum serenissimi quondam domini Mathiae regis praefato illustrissimo domino Iohanni Alberto duci etc. in hunc usque diem adhaeserunt, et fidelita­tis homagium atque obedientiae iuramenta, et fidem praestiterunt, per eundem illustrissimum dominum ducem ab eiusmodi fidelitate fideque et iuramento ac sponsione obedientiae simpliciter absolvi et relaxari debeant, et ex nunc absoluti et relaxati sint et intelligantur. Item: quod omnes tales, qui ut praefertur, praefato illustrissimo fratri nostro adhaeserunt, in eorum honoribus, prout prius fuerunt, salvi remaneant, sicut et remanere debent. Item conclusum est, quod omnes tales, cuiuscumque status, gradus et conditionis fuerint, qui modo praemisso, ipsi illustrissimo domino Iohanni Alberto duci adhaeserunt, per suam illustrissimam dominationem a fidelitatis iuramento, ut praefertur, absolventur, post absolutionem factam coram serenissimo principe domino Wladislao rege etc. propinquiores ex nunc et in spatio viginti dierum, remotiores vero infra unum mensem personaliter com­parere et eidem instar aliorum fidelium regnicolarum fidelitatis iuramentum praestare debeant et teneantur: alioquin praesens gratia praesensque dispositio nulla ex parte eisdem suffragari intelligatur. Item: quod sub praesenti differentia et guerra percepta et consumpta tam per principes ipsos, quam eorum subditos in quibuscumque obventionibus tam ecclesiasticis quam secularibus existant, hinc inde compensentur et relaxentur, ne ab his, qui a tempore adhaesionis alicui horum principum ea receperunt, nec ab his, a quibus recepta sunt, repeti possint aut debeant, tam de iure quocumque, quam etiam de facto. Item conclusum est, quod universa castra, fortalitia, civitates, oppida et vil­lae aliaque omnia bona hoc tempore medio ab utraque parte violenter occupata et etiam expugnata, his de quorum manibus occupata vel expugnata sunt, simpli­citer remittantur. Et si forte ius aliquod ad eiuscemodi bona habere praetendunt,

Next

/
Thumbnails
Contents