Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

172 in ducatu suo Slesiae castra et civitates infra scriptas, puta Glogoviam maio­rem, Kozychow, Sprotaviam, Zelena Hora, Swobodyn et Ochla alio nomine Wartenberg, totum videlicet illum statum, qui illustris Iohannis ducis Sagani fuit, et quem serenissimus quondam rex Mathias ab eodem iure emptionis ha­buerat, simul cum universis castris, fortalitiis, civitatibus, oppidis, villis, thelo­neis, vasallis et aliis omnibusque proventibus et pertinentiis eorundem, praeterea civitatem Guora similiter cum universis suis vasallis, pertinentiis et fructibus, eidem illustrissimo domino duci dare et assignare debeat et teneatur. Quae omnia et etiam cetera castra, civitates, fortalitia, oppida et villas infra notandas idem dominus dux tamquam dominus hereditarius tenere et possidere, atque de eisdem libere disponere possit et valeat, tali conditione adiecta, quod si qua castra, civitates, oppida vel villae de statu iam expresso eiusdem ducis Sagani per ipsum quondam dominum Mathiam regem, aut post eius obitum per prae­­fatum serenissimum dominum Wladislaum regem, quibuscumque personis et quacumque ex causa essent obligata aut inscripta, sua maiestas ad terminum infra notandum redimere et liberare atque eidem illustrissimo domino fratri suo reddere et reddi facere teneatur. Item de civitatibus Crozna et Sczyenyana oppidisque et villis, necnon ceteris earundem pertinentibus deffinitum est, quod si et in quantum non sunt pro aliqua summa pecuniarum inscripta vel obligata et debebunt devolvi ad regiam maiestatem, statim facta ipsa devolutione sua maiestas teneatur ad praedicta castra et civitates adiicere, et praefato illustrissimo domino duci cum effectu dare et exnunc in illustrissimam dominationem suam devolvenda intelligantur. Si vero inscripta et obligata sunt, liberam idem domi­nus illustrissimus dux redimendi habeat facultatem, hoc tamen adiecto, quod dum iuxta praesentem conclusionem dominatio sua illustrissima illos ducatus illaque castra, fortalitia, civitates et oppida, quae nunc regia maiestas domina­tioni suae illustrissimae usque ad promotionem eiusdem in regem etc. assignare debet, remittere et resignare debebit et tenebitur, praedicta duo castra remittere iterum non teneatur; donec per ipsam regiam maiestatem aut suos successores sibi de summa illa, pro qua redemerit, satisfactum fuerit cum effectu. Ceterum conclusum est, quod ultra praemissa etiam status et dominium illustris Conradi, ducis Albi, post eius obitum totaliter in ipsum illustrissimum dominum Iohannem Albertum ducem devolvantur et, si forte aliqua castra vel oppida aut alia bona de ipso statu essent quibuscumque titulo pignoris inscripta, demptis illis, quae iure hereditario aut per ipsum ducem Album, aut per re­giam maiestatem licite sunt donata aut vendita, per serenissimum dominum regem Wladislaum post obitum eiusdem ducis Albi eidem domino illustrissimo Iohanni Alberto redimi debeant et liberari. Quodque deinceps idem dux de ipso statu, quem tenet, nihil prorsus inscribere vel aliter alienare debeat, et si aliter faceret, alienata vel inscripta debebunt cum aliis ut praemissum est, eliberari.

Next

/
Thumbnails
Contents