Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

171 80. 1491. február 20. Kassa. II. Ulászló magyar király János Albert lengyel herceggel kötött békeszerződése. Nos Wladislaus Dei gratia Hungariae Bohemiae Dalmatiae Croatiae Ramae Serviae Galliciae Lodomeriae Comaniae Bulgariaeque rex, necnon Slesiae et Lucemburgensis dux, marchioque Moraviae et Lusatiae etc. recognoscimus et tenore praesentium significamus quibus expedit universis, quod cum inter nos ab una, parte vero ex altera illustrissimum principem dominum Iohannem Albertum ducem fratrem nostrum uterinum et carissimum post obitum serenissimi prin­cipis quondam domini Mathiae regis Hungariae et Bohemiae etc. praedecessoris nostri clarae memoriae, occasione eiusdem regni nostri Hungariae differentia et controversia non mediocris fuisset exorta. Placuit serenissimo principi domino Kazimiro Dei gratia regi Poloniae etc. utriusque nostrum genitori carissimo partes suas inter nos, liberos suos interponere et proelium, ad quod ex utraque parte accelerabatur, dirimere et intercipere atque differentiam et discordiam ei­uscemodi pro sua divina prudentia et paterna in utrumque nostrum gratia et caritate complanare. Mittens itaque in nostrum medium oratores et consiliarios suos, reverendissimum in Christo patrem dominum Andream archiepiscopum Leopoliensem et magnificum Mathiam de Bnyn palatinum Poznaniensem, qui imprimis plura inter nos et praefatum illustrissimum dominum fratrem nostrum laboraverunt, visum tandem extitit, ut ab utraque parte aliqui consiliarii ad tractandum cum eisdem deputarentur. Ad quorum exhortationem nos fideles nostros reverendos in Christo patres dominos Valentinum electum ecclesiae Waradiensis et Thomam episcopum ecclesiae Iauriensis praetacti regni nostri Hungariae cancellarium, necnon magnificos Iohannem de Schellenberg regni nostri Bohemiae similiter cancellarium et Vilhelmum Pankyrher liberum do­minum de Zalonok; praefatus autem illustrissimus frater noster venerabilem dominum Nicolaum primum de Crayne praepositum Stobnicensem etc. simi­liter cancellarium suum, necnon magnificum Petrum Myskowczky castellanum Wyeluniensem etc. deputavimus. Qui omnes cum praefatis oratoribus paternae maiestatis convenientes et pluribus diebus de mediis concordiae et pacis tractan­tes tandem, ut non dubitamus, bono assistente spiritu ad quosdam articulos pacis concordiae et unionis devenerunt et condescenderunt. Quorum quidem articulorum primus est: Imprimis conventum et conclu­sum est, quod praefatus serenissimus dominus Wladislaus rex pro vero et legitti­mo rege regni Hungariae remaneat. Pro contentatione vero praefati illustrissimi domini ducis fratris sui carissimi et cessione iuris, quod idem illustrissimus dominus dux ad ipsum regnum Hungariae se habere asserebat, sua maiestas

Next

/
Thumbnails
Contents