Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

238 98. 1521. április 10. Toruń. Lajos magyar király követei, Brandenburgi György őrgróf, Liegnitzi Frigyes sziléziai herceg, valamint Ákosházi Sárkány Ambrus zalai ispán kijelentik, hogy a császári parancsot Liegnitzi Frigyes hercegnél letétbe helyezték, hogy az Zsigmond lengyel király és Brandenburg Albert Poroszország nagymestere rendel­kezésére álljon. Nos, Georgius Dei gratia marchio Brandeburgensis, Stetinensis, Pomeraniae, Cassuborum ac Sclavorum dux, burggravius Nurembergensis atque Rugorum princeps et Fridericus eadem gratia dux Lignicensis et Brigensis, inferioris Slesiae, capitaneus supremus ac Ambrosius Sarkan de Akos haza liber dominus in Onnod, comes Zaladiensis, serenissmi Hungariae ac Bohemiae regis orato­res manifestum facimus. Quia dum a serenissimo principe et domino domino Ludovico rege Hungariae et Bohemiae etc. ad regiam celsitudinem serenissi­mum principem dominum et dominum Sigismundum Dei gratia Poloniae missi fuissemus ad componendum crudele bellum ac totius reipublicae Christianae exitiale, quod inter prefatum serenissimum Sigismundum regem Poloniae etc. et illustrem dominum Albertum in Prussia magistrum Sanctae Mariae Virginis Theutonicorum ordinis ac eius ordinem gerebatur, dumque domino Deo favente post multos tractatus pacem insinuit cum oratoribus Cesareae maiestatis inter memoratos Sigismundum regem Poloniae et Albertum in Prussia magnum magistrum confecissemus, ab omnibus partibus, tam regie celsitudinis Polonie, quam Cesaree et catholice maiestatis ac Hungarie et Bohemie regis oratoribus et illustris domini Alberti magistri in Prussia ac totius sui ordinis mandatariis con­ventum et conclusum est et litterae Cesareae et catholicae maiestatis, mandatum eiusdem maiestatis in personas magnifici domini Georgii de Rogendorff baro­nis in Mollenburg, venerandi domini Sebastiani Sperantii ecclesiae Brixiensis prepositi, oratorum Cesareae maiestatis presentium et Joannis Maraxii absen­tis concessum apud illustrem dominum Fridericum in Slesia Legnicensem et Brigensem ducem ad fideles manus traderetur, ad illud mandatum Cesareae et catholicae maiestatis conservandum pro utriusque partis tam serenissimi prin­cipis regis Poloniae, quam domini magni magistri in Prussia et eius ordinis nes­cessitate. Ita videlicet quod si aliqua pars prefatorum dominorum videlicet sere­nissimus princeps rex Poloniae et dominus magnus magister Prussiae generalis cum ordine suo eis litteris mandata Cesareae maiestatis in se continentibus ad causam et ad diffirentias inter se tam planandas egerentur, exin necessitaverint, quas ad requisitionem utriusque partis tam coniunctim quam divisim prefatus dux Fridericus Lignicensis parti easdem petenti extradere tenebitur cum ea se­curitate easdem receptas apud se reponendi, quidque illud conservabit, tam diu

Next

/
Thumbnails
Contents