Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

239 donec per unasque celsitudines tam Cesaream et catholicam maiestatem quam Hungariae et Bohemiae regem super prefatis differentiis decisum aut compo­situm fuerit aut donec Cesarea maiestas utrique partium litteras similis tenoris mandatum Cesareae maiestatis simile in se continentes in manus prefati Friderici Legnicensis et Brigensis ducis miserit. Quas tandem ipse dux Fridericus alte­ras sacrae regiae maiestati Poloniae alias vero illustri domino magno magistro in Prussia et eius ordini mittere debebit. Quas litteras Cesareae maiestatis nos Fridericus Lignicensis et Brigensis dux id fatemur et recognoscimus ad nos recepisse, quas fideliter conservare promittimus, atque easdem ad necessitatem utriusque partis tam serenissimi pricipis regis Poloniae quam domini magni magistri in Prussia et eius ordinis cum eisdem aliqua pars ipsarum sigillatim vel coniunctim ad causam prefatam aut componendas differentias egerentur, neces­sitarentur, requisiti ab aliqua parte ipsarum recepta securitate ab eisdem partibus aut parte que hoc ipsum peteret, super repositione et restitutione earundem litterarum facienda, et non aliter extradare pollicemur verbo nostro dominali. In cuius rei testimonium litteras presentes conscribi fecimus, quibus se manu propria subscripsimus et eisdem sigilla nostra subappendi et subimprimi fecimus datis Thorunii decima mensis Aprilis anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo primo. Georgios marchio Brandenburgensis etc. manu propria scripsit Fridericos dux Lignicensis manu propria Ambrosius Sarkan de Acoshaz liber dominus de Olnad et comes Zaladiensis Oratores regis Hungariae Ludovici testificantur, quod mandatum Caesareum depositum ad fideles manus Friderici ducis Legnicensis, ut eius copias faciat tam regi Poliniae quam magistro Prussiae. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 163. MH: 11781–85. MNL OL DF: 288 964. Közli: – Regeszta: –

Next

/
Thumbnails
Contents