Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

235 viris feci. Ideo meis infrascriptis praesens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, atque eiusmodi hoc praesens publicum instrumentum manu alterius fideliter scriptum, exinde confeci, subscripsi, publicavi, et in hanc pub­licam formam redegi, signoque, nomine et cognomine meis solitis et consuetis signavi in fidem et testimonium ominum et sigolorum praemissorum una cum connotariis meis rogatus et requisitus. Et ego Tielmanus creich presbyter Moguntinensis dioecesis, publicus Sacra Imperiali auctoritate notarius, quia praemissis omnibus et singulis, dum sic, ut praemittitur, fierent et agerentur una cum praenominatis illiustrissimis reveren­dissimis, generosis ac magnificis dominis testibus et providis viris connotariis meis supra, et infrascriptis praesens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi, et audivi, ideo hoc praesens publicum instrumentum manu mea propria scrip­tum, exinde confeci, subscripsi, publicavi, et in hanc publicam formam redegi, signoque, nomine et cognomine meis solitis, et consuetis signavi in fidem et testimonium omnium et singulorum una cum eisdem connotariis meis rogatus et requisitus. Et ego Volffgandus Hofman presbyter Herbipoleniis dioecesis, publicus Sacra Apostolica authoritate notarius, quia praemittis omnibus et singulis dum, sic ut praemittitur, fierent, et agerentur una cum praenominatis illustrissimis, reverendissimis, generosis ac magnificis dominis testibus, et providis viris con­notariis meis suprascriptis praesens interfui, eaque omnia, et singula sic fieri vidi et audivi, ideo hoc praesens publicum instrumentum connotarii mei suprascripti fideliter scriptum exinde confeci, subscripsi, publicavi, et in hanc publicam for­mam redegi, signoque nomine et cognomine meis solitis et consuetis signavi in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum una cum eisdem connotariis meis rogatus et requisitus. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 1372. MH: 11777–78. MNL OL DF: 288 967. Közli: Dogiel, I. 175–177. o. XXII. sz. Regeszta: – Pergamenen, melynek mérete kb. 55,5 x 39 cm. Az invokáció nagybetűvel szed­ve. Pecsétje leszakadt (?). A hajtások mentén és a szélein hasadt, hiányos. (N. Á.)

Next

/
Thumbnails
Contents