Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

228 sunt auctoritatem iustitiam ministrandi omnibus subditis domini Bogdani way­vode de hominibus qui sunt de Halicziensi et Podoliae terris. Item si quando contingat aliqua notabilis iniuria et differenda inter capitane­os regiae maiestatis Poloniae et domini Bogdani wayvode, tam regi(a) maiestas Poloniae quam dominus Bogdanus Wayvoda mittere debent suos consiliarios et oratores qui differentias componant, et iustitiam faciant. Item conclusum quod omnia supradicta confirmentur literis et juramentis tam serenissimi domini Sigismundi regis Poloniae, quam domini Bogdani way­vode Moldaviensis. Item quod regia quoque maiestas Hungariae omnes articulos suprascriptos et in eis contenta, tum et ipsam pacem perpetuam sic literis suis utrique parti dandis describat, ut iidem articuli omniaque conventa et conclusa suprascripta utrinque implerentur, paxque perpetua inter partes teneretur, inviolabiliter eu­iterne, quos quidem articulos nos Iohannes Teutul logofieth Tador capitaneus Isaac capitaneus Novohrodensis et Iuanko Pithar suprascripti, vice ac nomine prefati domini nostri domini Bogdani wayuode terrae Moldaviensis accepta­vimus et et approbavimus, acceptamusque et approbamus, tenore presentium mediante, promittentes in verbo nostro quod illos magnificentia sua in omnibus eorum punctis, clausulis sententiis et capitulis universis firmiter et inviolabiliter observabit. In quorum omnium fidem et testimonium premissorum sigilla nost­ra presentibus sunt appensa. Datum in Camyenycz vigesima tertia ianuary, anno incarnacionis Domini millesimo quingentesimo decimo. Nos igitur, qui pacem et concordiam inter predictas partes totu affectu sem­per optavimus, attendentes etiam tam ex parte dicti regni Poloniae, quam etiam regni Moldaviae ut premissum est, nostra interesse, atque eorundem regnorum quietem et tranquillitatem, felicemque conservationem ad nos multum pertinere, eandem concordiam et pacem, modo quo supra in tenore presentium literarum de verbo ad verbum insertarum, quatinus, iuri nostro quod in predicto regno Moldaviae habemus, non preiudicat. Acceptantes et gratam habentes, cupimus ipsam, quo ad omnes eiusdem clausulas et articulos per predictas ambas partes earundemque successores perpetuo inviolabiliter observari. Quia vero inter alios articulos prescriptos id continetur, ut si aliquando contingeret (quod Deus aver­tat) predictum fidelem nostrum wayvodam, Moldaviae per aliquem principem potentem, cui resistere non posset, cum consorte, filiis ac boyaronibus, omnique familia et exercitu suo de predicto regno Moldaviae, sive ad regnum Poloniae, sive Lythvaniam, aut castra et quascunque terras, dicioni dicti domini Poloniae regis subiectas, exire, quod terrae fraternae maiestatis sint illi, ac matri, uxori, et filiis et sororibus, boyaris et boyarorum uxoribus et cum omnibus ad ipsum spectantibus, aperte, et in tali casu teneretur ipsum wayvodam iuvare cum omni potentia sua ut ipse wayvoda possit recuperare terram et regnum suum etc.

Next

/
Thumbnails
Contents