Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

229 Hunc articulum taliter duximus limitandum, quod videlicet huiusmodi au­xilium dandum prefato wayvode nostro, in predicto casu, per prefatum dominum regem Poloniae, fiat semper cum consensu atque voluntate regis et regg[sic!]ni Hungariae, praeterea predicte partes hoc voluerunt, et medio dictorum orato­rum et hominum suorum, mediantibus predictis literis ipsorum ordinaverunt, ut infrascriptos tres articulos, super quibus ad plenum inter se concordare non potuerunt, nos diffiniremus et determinaremus. Imprimis videlicet de quodam Petro, qui se nominat filium wayvode, et de omnibus Moldavis qui de terra Moldaviae fugierint in regnum Poloniae, si videli­cet apud ipsum dominum regem Poloniae, et nusquam in terris suae maiestatis servari debent, necne, quem quidem articulum taliter duximus determinandum, quod ipse dominus rex Poloniae, in iniuriam seu detrimentum prefati wayvo­de Moldaviae, pretactum Petrum, in regnis suis non teneat. Illi vero alii qui de Moldavia ut prefertur auffugierint, ex quo non isto bello, sed antea ad regnum Polonie vel terras suas venerunt, et iam domicilia ac mansiones istic fecerunt non teneantur redire, et libere istic remanere valeant. Secundus vero articulus est super impensis, quas prefatus serenissimus dominus rex Poloniae dicit se fecisse in exercitus suos, qui profecti fuerunt in terram Moldaviensem et quas ab ipso wayvoda Moldaviensi repetebat. Hunc taliter determinavimus, quod postquam etiam ipse dominus rex Poloniae non exigua damna regno eiusdem wayvode Moldaviae intulit, ac se vindicavit, nos cooperati sumus, et summis tandem preci­bus a fraterna ipsa maiestate obtinuimus, ut ipsa huiusmodi universas impensas, intuitu nostri indulgeret et ipsi wayvode relaxaret. Quare ut pax ista eo firmius et fortius inter partes observetur, decernimus eundem wayvodam nihil solvere debere, sed penitus ab ea liberum esse, tertius articulus est de terra illa litigiosa, ratione cuius predicte partes ita concluserunt, quod ad revisionem eiusdem nos ad certum terminum oratores nostros mittere dignaremur, et predicte partes similiter eorundem oratores mittent. Quem taliter diffinimus, quod ad hoc faci­endum parati sumus. Ad quod autem tempus, et quos oratores mittemus, postea tam ipsi fraternae maiestati quam etiam fideli nostro wayvode Moldaviensi per literas nostras significabimus. Immo acceptamus et gratam habemus, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, salvis tamen semper iuri­bus nostris et huius regni nostri Hungariae super dicta terra Moldaviae habitis. Datum in arce nostra Thatha, feria quinta proxima post festum beatorum Viti et Modesti martirum, anno Domini millesimo quingentesimo decimo, regnorum nostrorum Hungariae etc. anno vigesimo Bohemiae vero quadragesimo. Commissio propria regiae maiestatis.

Next

/
Thumbnails
Contents