Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)
Oklevélszövegek - 146
146 requirantur omnibus melioribus modis iuxta informationem praedictis nunctiis dandam, quatenus inducias et treugas a die requisitionis infra octo dies servent, ab omni hostilitate ac homagiis et damnorum illatione abstineant. Similiter ex parte altera verae treugae observentur et declaretur eis, quod hic per praelatos et barones utriusque regni est conclusum, ut illis secundum eorum iura, si aliquid ex rege vel regno Poloniae habere debebunt, iustitia administrabitur et satisfactio cum effectu in dieta proxime celebranda et instituenda per praetactos praelatos et barones regnorum praedictorum. Praeterea admonebuntur, quod postquam per praetactos praelatos et barones requisiti fuerint, extunc infra quatuor vel quinque integros dies a die requisitionis teneantur praetactam civitatem una cum castro exire et relinquere sicuti invenerant vero domino illius loci, dimittentes ibidem pixides et ingenia, si quae ibi reperissent, ipsi vero una cum eorum rebus libere pacifice et absque omni impedimento serenissimi domini regis et regni Poloniae abire permittentur, tum per silvam tum per alia loca, et quod nullae gentes ultra centum equites eis approximare debeant; illi tamen centum equites, qui civitatem cum castro occupabunt, habeant etiam plenam securitatem in personis et rebus. De captivis autem ex utraque parte etc. est conclusum, quod illi libere emittantur et absque solutione, etiam si pactati fuerint, dummodo solutio hactenus facta non sit. Item de castro Musina praelati et barones regni Hungariae super se recipientes polliciti sunt, quod apud serenissimum dominum regem Hungariae talem operam impendent, quod praetactum castrum ad dominicam Reminiscere magnifico domino Prezlao nomine et in persona reverendissimi domini episcopi Cracoviensis restituetur et consignabitur una cum bombardis et ingeniis ibi repertis. Ipse vero dominus Cracoviensis promisit eos, qui ex dicto castro furta et hostilitates fecisse dicuntur, statuere et de ipsis iustitiam et satisfactionem impendere infra unum mensem, coram illo, quem serenissimus dominus rex Hungariae ad haec deputabit, et generoso domino Prezlao, in loco, de quo illi duo deputati concordaverint. Item deliberatum est et conclusum inter reverendissimos dominos praelatos et magnificos barones regnorum Hungariae et Poloniae, quod inter praefata regna necnon super omnibus iniuriis spoliis damnis et quibuscumque controversiis utrimque illatis et inferendis usque ad diem praefatum, habeatur et celebretur dieta solemnis praelatorum et baronum utriusque regni, super festo Nativitatis Beatae Mariae ad annum Domini millesimum quadringentesimum septuagesimum quintum in loco consueto. Item de provincia Wolahiae sive Moldaviae deliberatum est et conclusum, quod dicta provincia et wayvoda eius habeat veram treugam ab istis regibus et regnis usque ad duos annos integros a die praesentium, ita quod interea non inferatur ei ab altero regum vel regnorum bellum aut violentia, hoc tamen adiecto,