Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)
Oklevélszövegek - 137
137 67. 1473. július 30. Buda. Mátyás király az 1473-as neissei (nysai) és opavai (troppaui) tárgyalásait illetően, amelyeket Kázmér lengyel királlyal és annak elsőszülött fiával, Ulászlóval folytatott, Marco Barbo pápai legátus közvetítésével, értesíti alattvalóit arról, hogy salvus conductus-t adott területein a Cseh Királyság követeinek, amit min den alattvalójának tiszteletben kell tartania. Mathias, Dei gratia rex Hungariae, Bohemiae etc. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod cum in dieta et conventu Nyssensi per reverendissimum in Christo patrem, dominum Marcum miseratione divina tituli Sancti Marci presbiterum, cardinalem, patriarcham Acquilegiensem et Sedis Apostolicae legatum instituta et per nostros ex una ac serenissimi principis domini Kazimiri regis Poloniae etc. ac illustrissimi domini Wladislai, eius primogeniti partibus ab altera inter alia medio praedicti reverendissimi domini legati conclusa et tractata alter conventus in oppido Oppaviensi pro festo Assumptionis Sanctae Mariae proxime futuro sit indictus. Ad quem tam nos, quam praefati domini Kazimirus, rex Poloniae et Wladislaus, eius primogenitus oratores nostros mittere et dirigere debeamus de mediis pacis inter nos tractaturos. Unde providere cupientes quatenus oratores regni Bohemiae partis alterius conventioni et dietae praedictae Oppaviensi interfuturi plena et perfecta gaudeant potianturque et fruantur securitate ac liberius et efficacius tractatibus pacis una cum nostris et praefati serenissimi principis domini regis Poloniae, oratoribus intendere possint et valeant per nos affidati et assicurati, oratoribus ipsis qui iuxta articulum dictorum tractatuum Nyssensium ex parte ipsius primogeniti ipsi dictae Oppaviensis interesse debebunt usque ad numerum sex inclusive cuiuscumque status, dignitatis et praeeminentiae existant necnon nuntiis eorundem in factis et negotiis praesentibus ac aliis pro ipsorum necessitate quoquomodo dirigendis ac ipsorum cuilibet a die recessus et exitus de domibus eorum ac per totum tempus et spatium quo dieta ipsa duraverit nostrum regnum quodpiamcumque tutum et pacificum salvum conductum plenamque omnimodam et inviolabilem securitatem in mille personis et totidem equis citra vel ultra ad dietam et conventum Oppaviensem praedictos veniendi, accedendi, standi, pausandi, morandi pacis media exactandi, disponendi, practicandi et concludendi, tractatibusque huiusmodi pacis mediis conclusisque vel non conclusis ad propria infra quindecim dies post dissolutionem dictae dietae et transactione conventusque praedicti remeandi et recedendi salvis ipsorum rebus et personis de certa nostra scientia et voluntate ac consiliariorum nostrorum accedente consilio dedimus, contulimus et concessimus damusque conferimus et concedimus tenore praesentium mediante promittentes in verbo nostro regio praedictum nostrum salvum conductum