Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)
Oklevélszövegek - 126
126 turam, ac si praetacta prior corona capiti dicti domini nostri regis imposita fuisset et per eandem loco modernae haec ipsa coronatio fuisset expedita ita, quod ipsa priori corona absente et si eadem recuperari non poterit, omnis decor et efficacia ac quodlibet signaculum, misterium et robur eiusdem in hanc modernam coronam intelligantur et harum serie de omnium nostrum, quorum coronae merita discutere, probareque et improbare interest, voluntate cognoscantur, esse transfusi, dantes nichilominus et pari voluntate et decreto tribuentes praefato domino nostro nunc coronato regi plenissimam illam facultatem et potestatis plenitudinem in faciendis gratiis ac donationibus et confirmationibus perpetuis et ad tempus, collationibusque et locationibus honorum et officiolatuum atque munitandis officialibus et baroniis regni, item in disponendis praelaturis ac beneficiis ecclesiasticis tam maioribus, quam minoribus ac recompensandis meritis fidelium quibuslibet, quoque infidelibus et linquentibus secundum unius cuiusque demerita puniendis, necnon in faciendis, emendandis et exequendis iudiciis, exercendisque, agendis, dirigendis et concludendis omnibus his, quae ad reges Hungariae, suos praedecessores et eorum facultatem quomodolibet, consuetudine videlicet aut de iure pertinuerunt, ac si idem praefata priori nunc sublata corona fuisset, ut moris extitit coronata. Proposuimus tamen, istis sic stantibus, eandem priorem coronam cum ipso domino nostro rege unanimiter toto posse et omni diligentia cognito loco conservationis eiusdem exquirere atque dante Domino recuperare, adiicientes communi voluntate, quod in casu, quo eadem corona prior huiusmodi diligentia nostra recuperata, quod Deus avertat, non posset, extunc a modo imposterum ac futuris semper temporibus universis regum Hungariae hinc succedentium coronatio cum praetacta alia, puta moderna sancti regis corona in ea solemnitate, prout solitum est, absque omni immutatione peragatur. Volumus consequenter et disposuimus, ut haec ipsa corona tamquam inclitum nostrorum regum insigne sub diligentissima custodia deinceps teneatur et honorifice relinquatur, reputeturque haec eadem corona, illa priori absente et si eadem recuperari non poterit, sufficiens et cum paramentis et aliis attinentiis supratactis per omnia competens ad omnium futurarum coronationum faciendum. Hoc tamen specialiter declarato, quod si Domino cooperante ipsa prior corona recuperari viceverse poterit, eadem suis decore, virtuteque et efficacia minime frustrata habeatur, quin imo decrevimus eandem pristino honori restitui atque in locum priorem reponi, de hac autem moderna corona supratacta tandem in isto casu disp[...]43 prout antedicto domino nostro regi cum consilio nostro utilius videbitur expedire. Ne autem ex respectu et divulgatione praetactae aliae coronationis, si sic dicenda est, nuper per praefatam dominam 43 Néhány betű olvashatatlan az oklevél rongáltsága miatt.