Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 127

127 reginam quoad ante[...]tem44 nobis exnunc, ut praediximus, inutilem factae et habitae alicuius dissidii hoc in regno materia generetur, eandem pari decreto tamquam, quae praeter omnium nostrum voluntatem spontaneam peracta est, irritamus et cassamus ac nullius volumus esse et dici efficaciae et virtutis. Postremo, ut haec omnia praemissa tamquam utilitati nostrae communi in prae­­sentis necessitatis tempore per omnia congrua robur obtineant perpetuae firmi­tatis, nec unquam aliquorum [...]45 conatibus eadem retractari vel immutari valeant, statuimus et parili decreto conclusimus et promulgavimus, praesenti­umque serie promulgamus et decernimus, ut si temporum in processu aliquis vel aliqui coronae regni Hungariae subditus seu subiecti sive ex praelatis, sive baro­nibus aut militibus, seu nobilibus sit vel existat praesenti primum praemissae exnunc multis rationabilibus ex causis approbatae coronae et coronationi, de­mumve aliis dispositionibus, conclusionibus et ordinationibus supra specificatis, seu cuipiam ex eis verbo serioso aut opere et facto, suggestioneque et irritamento, seu effectu sinistro directe vel indirecte contraire et contradicere, seu immutari, retractari et in irritum revocari procurare praesumpserit vel attemptaverit, talis vel tales mox, postquam de eis vel aliquo horum contra ipsum seu ipsos certitudo veritatis constiterit, in omnium honorum, humanitatisque et dinitatum ac nobi­litatum amissione, ablata omni spe gratiae obtinendae condemnentur et con­­demnatus, seu condemnati ipso facto censeantur, quin [imo] ultra haec perpe­tuae et indelebilis infidelitatis crimen laesae maiestatis, reipublicaeque perturba­toris poenam et iudicium incurrant, omnesque possessiones et bona eiusdem et ipsorum, omni eis denegata gratia ad coronam et maiestatem regiam devolvantur et devoluta intelligantur harum nostrarum, quibus sigilla nostra appensa sunt, testimonio literarum mediante. Datum in Alba Regali, decima septima mensis Julii, hoc [est] die Dominico proximo post festum Divisionis Apostolorum, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo. A hártyaszalagokon a következő nevek olvashatóak. Felső sor: 1. [...] 46 2. Simon de Rozgon episcopus Agriensis 3. Josephus episcopus Bosnensis 4. Dominus Mathias episcopus Wespremiensis 5. Dominus Johannes episcopus Segniensis 47 44 Néhány betű olvashatatlan az oklevél rongáltsága miatt. 45 Ua. 46 A hártyaszalagon lévő írás teljesen lekopott, de a pecsét megvan. 47 A pecsét leszakadt.

Next

/
Thumbnails
Contents