Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)

Oklevélszövegek

77 vel moderari, nec ratione personae domini Sigismundi regis praedicti arbitri et arbitratoris, nec in commune rerum et quaestionum, de quibus compromisimus, vel alia ratione opponemus vel opponent contra dictum compromissum, vel contra sententiam, ordinationem et pronuntiationem dicti domini Sigismundi regis, qualitercunque procedat, vel qualitercunque proferat suum arbitrium, vel sua mandata, sive servet juris ordinem, sive praetermittat, sub poena per eundem dominum Sigismundum regem arbitrum et arbitratorem apponenda et vallanda, quae quidem poena totiens committatur et exigatur, quotiens contra praedictam, vel aliquod praemissorum ventum fuerit, non obtemperatum aut non paritum fuerit per se, vel alium seu alias quoquo modo, qua poena commissa et exacta, semel vel pluries soluta vel non soluta aut exacta, nihilominus omnia et singula praemissa in sua semper remaneant firmitate, renuntiantes insuper omni juris auxilio canonici vel civilis, omnibus exceptionibus, membranarum allegationi­bus, rationibus, et ceteris beneficiis juris, facti, et patriae legibus seu consuetudi­nibus, quibus possemus facere vel venire contra compromissum praedictum, et omnibus, quae hujusmodi compromisso possunt objici, vel opponi, et specialiter titulis, punctis, et articulis in quibuscunque litteris, pactionibus, foederum con­ventionibus, et contractibus praeteritis, positis et expressis, ac aliis in contrarium facientibus quibuscunque harum, quibus nostrum et ordinis nostri sigillum ma­jus est appensum, testimonio literarum. Datum in castro nostro Mariemburg Pomeraniensis dioecesis, anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo, XVIII die mensis Maji. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 55. másik példánya 76. MH: 11244–45. és 11246–48. MNL OL DF: 288 960. és 288 693. Közli: Dogiel IV. 95–96. o. ; Regeszta: ZsO III. 2154. sz. Átírja Makrai Benedek 1413. június 10-én. (ld. 44. számot). (N. Á.)

Next

/
Thumbnails
Contents