Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)
Oklevélszövegek
76 vertentibus seu verti et esse sperantibus, praeteritis et praesentibus, dantes et concedentes eidem domino Sigismundo regi plenam potestatem, quod possit summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura judicii, lites, attemptata et controversias, et causas et omnia praedicta inter nos, ordinem, subditos et coadjutores nostros ex una, ac praefatos dominos regem Poloniae praeclaros duces, barones, coadjutores et subditos suos parte ex altera, sedare judicialiter vel extrajudicialiter, et dictas dissensiones ac displicentias et controversias, lites, quaestiones et quascunque causas praeteritas vel praesentes et omnia alia contingentia, et dependentia, incidentia, seu forsitan de novo infra scripti commissi tenore, occasione praemissorum emergentia, oritura vel orta ex eisdem, per nos proponenda audire, et legitime examinare in, et super omnibus et singulis pro suae libitu voluntatis, quibuscunque horis et temporibus, diebus feriatis et non feriatis, partibus praesentibus vel absentibus, vocatis tamen, lite contestata vel non contestata, juris ordine et solempnitate servatis vel non servatis, verbo vel in scriptis, stando vel sedendo, simul vel divisim diffiniendo, ordinando, arbitrando, transigendo, componendo, vel alias quomodolibet faciendo, prout sibi melius videbitur expedire, infra hunc et duos annos continue se sequentes. Ita tamen, quod omnes causae, quae quomodolibet per ipsum dominum Sigismundum Romanorum etc. regem hac vice hic in Buda diffiniri possint et discuti, sine ulteriori dilatione decidantur, reliquae autem aliae difficultates et obscuritates notabiles continentes, quae majori indagine et examinatione indigent, eorundem duorum annorum duntaxat spatio durante, et brevius, quo fieri potest, in Buda, vel infra metas regni Hungariae per eundem dominum Sigismundum, vel alium, quem ad hoc decreverit specialiter deputandum, terminentur. Et nisi infra terminum et locum praedictum suam arbitrariam sententiam, ordinationem, et compositionem amicabilem tulerit, compromissum hujusmodi et omnia in eo contenta viribus non subsistant, nec ad ea, vel eorum aliqua tenenda vel observanda astringamur, prolataque infra dies, locum et terminum corrigere, declarare et interpretari valeant, si ex eis dubietas vel obscuritas imminebit inter partes, promittentes bona fide, quod tam nos compromittentes, quam successores nostri et ordo noster arbitrium, laudem, ordinationem et compositionem, et quidquid super praemissis et quolibet praemissorum idem dominus Sigismundus rex duxerit faciendum, in perpetuum acceptabimus et acceptabunt, ratificabimus et ratificabunt, emologabimus et emologabunt, ratum et gratum habebimus et habebunt, observabimus et observabunt, eis parebimus et parebunt, et acquiescemus et acquiescent inviolabiliter, nec in aliquo contraveniemus vel contravenient, de jure vel de facto quoquo modo nunquam a pronuntiatione sententiae, ordinatione et compositione, per dictum dominum Sigismundum regem faciendo appellabimus vel appellabunt, et super his vel illorum aliquo recurremus vel recurrent ad arbitrium boni viri, aut ea petemus vel petent revocari, emendari