Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)
Oklevélszövegek
67 tempore quicquam attemptabimus, damnum quoque et periculum status et personarum ac honoris ipsorum avertemus, proditoribus et rebellibus ipsorum non consentiemus, ymo fraternitates ipsorum in talibus ubi sciverimus, praemuniemus, eis intimando defendemus ac ipsis assistemus, ac omnia alia et singula erga eorum fraternitates generaliter et specialiter attendemus et efficaciter observabimus, quae verae et sincerae fraternitatis vinculum exigit et quae in praesentibus nostris per distinctiones et continentias eorumdem in suis punctis, clausulis et articulis, sententiisque et capitulis universis comprehenduntur, promittimus firmiter, inviolabiliterque et effectualiter attendere et tenere, prout praefati domini Wladislaus rex et Witoldus dux, fratres nostri carissimi vicaria et reciproca vicissitudine heccine nobis tenenda et observanda repromiserunt. Item quia super terris Russiae, Podoliae, Moldaviae inter nos et ipsum dominum Wladislaum regem Poloniae et occasione earumdem inter cetera dissensionis materia vertebatur, in facto itaque terrae Russiae inter nos et praefatum dominum Wladislaum regem concordatum extitit hoc modo, ut vita nobis et sibi insimul comite usque ad diem obitus unius ex nobis, quem videlicet prius nutu Divino exemi contingat ab humanis, inter nos et ipsum dominum regem Wladislaum, necnon praefatum ducem Witoldum pacis et treugarum foedera habeantur et inconcusse observentur modo infrascripto, quibus treugis durantibus praefatus dominus Wladislaus rex Poloniae etc. terram ipsam Rusciae teneat pacifice, prout tenet sine impedimento nostro vel regni aut subditorum nostrorum aliquali. In terra vero Podoliae promittimus eundem dominum Wladislaum per nosmet ipsos non impedire, nec per nostros subditos facere impediri, neque alicui ad illam impediendam consilium, favorem vel auxilium praestare treugis durantibus infrascriptis. Item in casu, quo nos, regem Sigismundum memorato domino Wladislao rege fratre nostro vocatione Divina praemori contingat, extunc post obitum nostrum praedictae treugae infra quinque annos immediate sequentes debent perdurare. Et e converso si praetactum dominum Wladislaum regem prius nobis decidere accidat, foedera huiusmodi treugarum similiter infra quinquennium inter Hungariae et Poloniae regna post eius decessum debent firmiter observari et infra praedictos quinque annos treugarum videatur de iustitia et iure partium secundum seriem et contentias litterarum alias per praelatos et barones utriusque regni, Ungariae videlicet et Poloniae primum in Iglo alio nomine in Novavilla et altera vice in Antiquavilla confectarum, quarum contenta habentes hic persufficienter inserta, quoad haec in suo robore volumus permanere. Praeterea de terra Moldvae seu Moldaviae talis, ut sequitur inter nos et eundem dominum Wladislaum regem Poloniae, fratrem nostrum carissimum est mutuo concordatum, ex quo enim magnificus Alexander pro nunc waywoda Moldvanus ad beneplacita et mandata ipsius domini Wladislai regis, fratris nostri se dinoscitur obligasse, quam obligationem nos, Sigismundus rex praelibatus ob amorem