Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)
Oklevélszövegek
33 22. 1381. június 3. Wiślica. I. Lajos, Magyarország, Lengyelország stb. királya megerősíti Sandivogius, krakkói kapitány Hankon, Zakliczyn örököse számára korábban kiadott oklevelét. In nomine Domini amen. Plenitudo fiducie in humanis actibus ex sublimitate racionis tunc concernitur, quando labenti memorie scriptis literarum autenticarum (est) subventum. Proinde nos Ludovicus Dei gracia rex Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie, ad universorum et singulorum presencium et futurorum noticiam hominum volumus devenire, quod oblata nobis pro parte nobilis viri domini Hankonis heredis de Zaklicino peticio continebat, quatenus sibi literam Sandzivogij capitanei Cracoviensis nostri fidelis, sanam et integram, omnique suspicione prorsus ac vicio carentem, eiusque sigillo municioni appenso, confirmare de innata nobis clemencia dignaremur. Cuius quidem litere tenor per omnia sequitur in hec verba: 7 Nos igitur prefati Hankonis peticionibus, cum iuste petentibus non est denegandus assensus, graciosius annuentes, supradictam literam in omnibus suis punctis, articulis et clausulis suis ratam, gratam atque firmam habentes, ratificamus, gratificamus, approbamus et virtute presencium confirmamus, volentes (et) decernentes, predictam literam in prefatis suis articulis, clausulis, punctis ac [condicionibus] vim obtinere perpetue firmitatis. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio literarum. Actum Vislicie proxima secunda feria post festum Pentecosten, anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo. Presentibus: reverendo in Christo patre domino Zawissio episcopo, Dobeslao castellano, Sandzivogio capitaneo Cracoviensibus, Ottone Sandomiriensi, Spitkone Cracoviensi palatinis et Iohanne Castellano Sandomiriensi et alijs multis nostris fidelibus fidedignis. Datum per manus venerabilis viri domini Iohannis Radlicie cancellarij regni Polonie superioris. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 4988. MH: 11049–50. MNL OL DF: – Közli: KDM I. Nr. 355. Leírását lásd a 18. számú oklevélnél. (Novák Ádám) 7 Lásd a 18. sz. oklevelet.