Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)

Oklevélszövegek

34 23. 1386. június 9. Buda. Erzsébet királyné oklevele, amelyben kinyilvánítja Władisław Jagiełło lengyel király és felesége, Hedvig királyné iránti szeretetét és megígéri, hogy mindenkivel, még Mária királynéval szemben is támogatni fogja őket. Elizabeth Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. significamus harum notitiam habituris, quibus expedit universis, quod nos serenissimum principem dominum Wladislaum regem Poloniae, etc. maternalis dilectionis amplexu tamquam filium et generem nostrum carissimum suscepimus et suscipimus, sibique ex certa nostra scientia bona nostra fide sine omni dolo et fraude, promittimus, quod ipsum contra quoscumque homines, terras, iura et dominia sua impugnare et attemptare volentes et contra quoslibet suos aemulos et inimicos cum omnibus nostris hominibus, terris, castris, civitatibus, munitionibus et omnimodi nostra facultate quotienscumque oportunum fuerit, suffragantes volumus fideliter adiuvare, et quod omnia nostra castra, civitates et munitiones sibi suae necessitatis tempore contra quoslibet suos aemulos et inimicos absque dilationis obstaculo prompta et apperta esse debeant, tamquam nobis, Maria regina Hungariae, etc. filia nostra carissima dumtaxat excepta, quod si dicta domina Maria quempiam praeter nostram voluntatem adiuvare voluerit contra regem et reginam Poloniae, tunc volumus cum domina Hedvigi, filia nostra carissima, regina Poloniae et conthorali suo remanere, ipsosque in omnibus nostris iuvaminibus subportare. Ceterum dicto domino Wladislao regi Poloniae, filio nostro carissimo sinceriter promittimus et spondemus, quod ipsum a quibusvis dampnis et periculis publicis et occultis sibi in persona propria, bonis atque rebus quomodolibet imminentibus, nostrae notitiae patentibus volumus et tenebimur fideliter praemunire, et omnia praescripta nostra promissa rata et firma volumus observare, praesentium sub nostrae maiestatis sigillo testimonio literarum. Datum Budae, in vigilia Penthecostes, anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo sexto. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5529. MH: 11051–52. MNL OL DF: 288 982. Közli: Fejér, CDH X/1. 155. sz. (Dogiel alapján), és Süttő 694. sz. Hártyán, amelynek mérete 30 x 27 cm. Hátoldalán azonos kézzel: Literae Elyzabeth reginae Hungariae maiestatis, dominae nostrae dominae Hedvigis reginae Poloniae. Sötétkék zsinóron függő pecsétjének csak a fészke van meg. (Tóth Péter)

Next

/
Thumbnails
Contents