SCHEMATISMUS 1948.

egyháza (1938); Residentia cum Paroecia in Debrecen-Nyilastelep (1942); Residentia in Debrecen-Csapókert (1943). Quibus ab anno 1924. inseritur Residentia cum Sanctuario gratioso B. M. V. in Mátra­ver ebély-Szentkút. Anno 1938., interveniente decisione politica Vindobonensi, quaedam pars pristinae Hungáriáé superior, quae a bello primo ad Cechoslovaciam pertinebat, ad Pátriám rediit. Quo facto rejuncti sunt ad Provinciám nostram Conventus Fülek et Rozsnyó >, et tra­ditus est etiam Conventus novus cum Paroecia ad Reginam Pacis in Kassa a Patribus Provinciáé Ss. Salvatoris in Slovacia fundatus. Cum tarnen aedificatio in medio relicta esset, majore sumptu Pro­vinciáé Capistranae erat perficiendus. Paulo post S. Ex. Stephanus Madarász Eppus Cassoviensis benigne commisit curae nostrae etiam Ecclesiam antiquam S. Antonii Patavini, quam adhuc Josephus II. Ordini ademit. Sed cum .Conventus huic Ecclesiae conexus pro Se­minario serviret, Nostrates in domo civili propinqua apte instructa habitaculum acquisierunt. Postquam vero anno 1941. etiam pars meridionalis Hungáriáé vulgo „Bácska" a bello ad Jugoslaviam pertinens reversit ad Patriam, jam anno subsequenti (1942.) in civi­tate Újvidék nova Residentia erigitur in aedificio a Stephano Léh Parocho in Szépliget ad hunc finem benigne concesso. Fideles initio in parte inferiore Residentiae rite instructa Sacra audiebant, mox tamen incepit aedificatio majoris Capellae. His igitur simul sumptis Provincia Capistrana usque ad bellum secundum universale 31 Domos possidebat. Post hoc tamen bellum, restitutis limitibus Hungáriáé prioribus, Conventus septemtrionales (Fülek, Rozsnyó et Kassa I., II.) iterum regimini Provinciáé Ss. Salvatoris subjectae sunt, Residentia vero in Újvidék nunc item extra Hungáriáé territórium, ab uno Patre Prov. Ss. Aimunt. Albá­niáé administratur, donec Provincia Croatiae eam accipere valuerit. In exteris: Jam anno 1922. Patres mittuntur in Status Foed. Americae Septemtrionalis, concivium Hungarorum illuc emigrantium curam spirituálém suscepturi. Illi et denuo exeuntes huic muneri semper laudabili zelo ac devotione incumbebant, non exiguo incre­mento spirituali ac consolatione gentis nostrae. Eis ab anno 1931. Commissarius Provincialis praeest. — Cum divina Providentia vo­cationes etiam ad extraneos paganos in Fratribus excitaverit, inten­tion! Suae Sanctitatis Provincia volenti animo obtemperans anno 1929. opus missionale aggreditur, ut etiam apud Sinenses Christi fidem disseminet. Ubi Fratres nostri tarn Sacerdotes quam Laici ab initio exemplari devotione multos diversosque labores ad conver­tendos paganos adhibuerunt, ita ut beneplacitum quoque S. Sedis mererentur. Anno 1938. territórium curae nostrae concreditum (Prov. Hunan) ad dignitatem Praefecturae Ap. evectum est. Praeter novas fundationes novaque spatia activitatis etiam intensitas actuositatis pastoralis magis magisque augebatur. Provin­ciáé Sacerdotes functionibus paroecialibus ubi Paroecia nobis con­credita est rite peractis, confessionibus zelo indefesso auditis, ser­monibus sacris fervore S. Francisci prolatis, permultis pueris cate­chizatis, piis Unionibus et Sodalitatibus devote directis, excursio­nibus, auxiliis Parochis saecularibus collatis, aliisque piis exercitiis contendunt glóriám Dei salutemque animarum quo efficacius pro­16

Next

/
Thumbnails
Contents