SCHEMATISMUS 1948.

HISTÓRIA COMPENDIOSA PROVINCIÁÉ I. De evolutione historica Provinciarum Ordinis Fratrum Minorum in Hungaria Ordo Fratrum Minorum a S. Francisco Assisiensi anno 1209. fundatus, mox ab Honorio PP. III. die 29. Novembris 1223. per Bul­lám „Sólet annuere" fuerat approbatus et dein per omnes fere re­giones Europae cito propagari coepit. In Regnum Hungáriáé atque Slavoniae Fratres primo per Germaniam, serius vero ex Italia per Bosnam venerunt. P. Joannes de Piano, Minister Germaniae et Ordinis Propagator insignis anno 1228. aliquot suorum in Hungáriám misit, 1 ex quorum habitaculis primum Custodia Strigoniensis (1232), dein vero Provin­cia Hungáriáé (1239) 2 constituebatur. A tempore Concilii Constan­tiensi (1414—17) haec Provincia, quia in modo vivendi „Fratres de Communitate" seu „Conventuales" sequebatur (quippe qui in Con­ventibus habitabant et varias a Regulae praescriptionibus praeser­tim in re paupertatis dispensationes a S. Sede obtinuerunt), Provin­cia Hungáriáé Conventualium nuncupatur, relate ad aliam ab eodem Concilio approbatam Familiam Ordinis sc. „Fratrum de Observan­tia" seu „Observantium" , qui Regulám imprimis quoad paupertatem purius observabant. Anno 1454. P. Fabianus de Igal Provinciám Hungáriáé reformavit et abhinc Provinciáé nomen: Provincia Hun­gáriáé Conventualium Reformatorum. Quae Provincia brevi reso­luto tempore in totam Hungáriám, Transsylvaniam, Croatiam et Slavoniam se extendebat. Waddingo referente Franciscani Hungarici jam anno 1400. in 8 Custodiis Domos 43 possidebant. In alio autem tramite, scilicet per Bosnam Fratres „Observan­tes" veniebant in Hungáriám et maxima celeritate diffusi sunt per omnes regiones. Etenim anno 1339. P. Gerardus Odonis, Ordinis Minorum Minister Generalis, ex Italia in Bosnam conscendens non­nullos Fratres, quos itineris socios habuerat, ibidem reliquit; hi paucis catholicis, qui effodiendis metallis operam navaverant, spiri­tualia praestabant servitia. Ad hunc igitur annum revocandum est fe­lix exordium Vicariae Bosnae dein saeculorum decursu celeberrimae. Fratres sub Vicariis generalibus piissimis in vinea Domini pluri­mum laboraverunt, 3 praesertim altero saeculi XIV. dimidio, quando jam satis aucti, hortatu et sanctae vitae exemplis primum in Bosna, dein vicinis in regnis, etiam a mari Adriatico usque ad Pontum Euxinum haereticos Patarenos, 4 in Slavonia et australi Hungaria insuper et Hussitas 5 ad catholicam fidem convertere summo studio contendebant, relato semper fructu spirituali haud raro copicsissimo. 1 Amalecta Francisc. Quanacchi I. 288. 2 Theiner, Mon. Hungar. I. 116 et sqq. 3 I. Thurócz, Chron. Part. III. cap. 41. Chronicon obs. provinc. Bosnae Argentioae in Starine XXII. Zagrabiae 1890. p. 6—8. Acta Bos­nae Zagrabiae 1892. p. 25. 4 Annal. Minor. VIII. 215. 5 Act. Bosnae 173—174. 10

Next

/
Thumbnails
Contents