SCHEMATISMUS 1948.
Vicaria Bosnae, coenobiis per unum saeculum admodum multiplicatis, anno 1447. jussu Nicolai PP. V. divisa est in Vicariam Hungáriáé et Vicariam Bosnae. 6 Fratres Vicariae Hungáriáé jam anno 1447. sub proprio Vicario, praeter Monasteri/a in Hungaria et Transsylvania, 13 alia possidebant partim in Croatia, partim vero in Slavonia, 7 quae tarnen post annum 1526., Fratribus per Turcas occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Fratres initio „Fratres Minores", ab anno vero 1415. „Fratres Minores de Observantia" , in Hungaria saepissime et „ Cserienses" dicebantur a primo eorum monasterio in loco „Cheri" (in vicinis hodierni oppidi Rékás, com. Temesiensi) 8 constructo, cujus tarnen ob incursiones Turcicas hodie vix ulla exstat memoria. Fratres Observantes in magnatum curiis sapientes consiliaxios, in castris ad pugnandum hortatores strenuos, in Ecclesiis ferventissimos evangelicae veritatis praecones, populorum duces atque patres spirituales ac consolatores fuisse testatur história. Inter eos eminebant S. Jacobus de Marchia, S. Joannes a Capistrano et alii. Sic oriebatur duplex in Hungaria Fratrum Minorum Familia, Conventualium scilicet et Observantium. Attamen sub Leone PP. X. anno 1517. Provincia Hungáriáé Conventualium Reformatorum, deposito nomine Conventualium, Familiae Observantium se junxit. Demum anno 1523. in Capitulo Generali Burdigalensi (in Hispania) hae duae Familiae Fratrum in Hungaria ad uniformem vitae rationem sc. Observantium jam reductae, ex novo ordinatae sunt, novumque nomen acceperunt: Provincia Hungáriáé Reformatorum exinde Provincia S. Mariae, Vicaria vero Hungáriáé Provincia Ss. Salvatoris nuncupabatur. Quae duae Provinciáé abhinc insignem in Hungáriáé história influxum habebant in rei catholicae, litterariae et humanioris vitae incrementum. * * * In territorio ubi alma nostra Provincia Capistrana nunc extenditur, saeculis volventibus praesertim tres Provinciáé exhibebant actionem salutiferam: Provincia Ss. Salvatoris, Provincia BosnaeArgentinae ejusque heres antiqua Provincia S. Joannis a Capistrano et Provincia S. Ladislai Regis. Provincia Ss. Salvatoris maximam attingebat florescentiam. Jam anno 1527. in 70 Conventibus ejus (10 Custodiae) 1472 Religiosi laudabant Dominum. Duplex tarnen hostis: Turcae obsidentes et reformatio protestantica devastabant non solum majorem Conventuum partem, imo martyrio subegerunt etiam non paucos Religiosorum ibi habitantium. Anno 1570. in 3 Custodiis Conventus 7, anno vero 1602. jam nonnisi 4 Conventus Salvatoriani resistebant procellis temporum: Gyöngyös, Szeged, Szakolca et Csiksomlyó. Tristissimo tempore, quo Turcae infideles totam fere Hungáriám occupabant, in partibus Regni eis- et trans-Tibiscanis soli ferme erant Franciscani, qui orthodoxae fidei conservandae invigilabant, curam 6 Vicaria Bosnae iterum partita est anno 1463. in „Bosnam-Argentinam" et „Bosoam Croatiae." 7 Chron. Bosnae I. nota I. 8 Csánki: Történelmi földrajz a Hunyadiak korában, torn. II., pag. 11, 17 ÍÍ