SCHEMATISMUS 1940.

9 partibus, ubi tunc fratres curam pastoralem gerebant, catholi­cae religionis professio. Tempore, quo Turcae in Hungaria dominatum tenurre, in partibus regni eis- et trans Tibiscanis soli ferme erant Francis­-cani. filii Provinciáé Salvatorianae, qui orthodoxae fidei con­servandae invigilabant, curam fidelium gerebant, consilia et operám in populi sortem meliorem reddendam conferebant, nec pauci eorum ob intrepidam fidei professionem, testantibus fide dignis testimoniis, mortem oppetiere. In partibus regni austro-occidentalibus, duae olim Custo­diae amplissimae Provinciáé S. Mariae, Quinque-Ecclessiensis nempe et Zagrabiensis, anno 1661 decreto PP. Alexandri VII. a matre avulsae, in unam coaluerunt Provinciám sub nomine et patrocino S. Ladislai Regis, cuius almae Provinciáé Patres haud exigua merita in fide catholica defendenda ac propagan­da comportarunt in regionibus illis, quae a Turcis maxime opprimebantur, postmodum vero a schismaticis infestabantur, quorum furori et plures e Patribus succubuerunt. Altero dimidio saeculi 16-i Bosnenses quoque Franciscani, novo fidei ardore succensi denuo in Slavoniam et Hungáriám venientes, rem catholicam curare coeperunt ; imo eos saeculo 17-o Budam usque excurrisse ex monumentis intelligimus. 1) Demum cum 1687-0, expulsis Turcis, Hungaria et Slavo­nia pristinam nacta esset libertatem, fratres quoque Provinciáé Bosnae Argentinae, receplis in ordinem multis harum regionum indifrenis Croatis, Hungaris et Germanis, sensim numero aucti apostolicos labores in cura animarum ultro continuare permissj sunt auctoritate s. Sedis et regum apostolicorum consensu Quorum dein vigilanti sollicitudine sunt novae parochiae erec­tae et ecclesiae aedificatae prouti ex conscriptione anni 1733 2) patet et quidem : in Hungaria circa Budam et in Bácska 27, in Slavonia autem 41. Praeter has ecclesias parochiales aderant eodem anno adhuc et 120 filiales cum suis formalibus capellis necnon et aliae filiales cum Oratoriis ad cultum divinum per­agendum decenter adaptatis. Tandem vero ex Conventibus in Hungaria et Slavonia sitis „ad iteratas preces . . . fratrum et missionariorum Provin­ciáé Bosnae Argentinae . . . novam Provinciám s. Joannis a Capistrano compellandam . . ." erexit Benedictus PP. XIV. Brevi „Ad reguláris disciplinae" dato Romae 15. Junii. 1757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tem­póra egregie continuant. Tempore Josephi II. nonnullis Conventibus suppressis, Pro­vincia Capistrana aliquantulum restricta est, sed a. 1825 incor­x) Ad. Bosnae 424. 2) P. Emericus Pavic in opere : Ramus Virid. Oliv. p. 178 et seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents