SCHEMATISMUS 1940.
10 poratione 4 Conventuum Austriae; annoautem 1851 unione Provinciáé Bulgáriáé per Transsylvaniam et Valachiam diffussae, aliis 8 domiciliis aucta fűit. Post breve vero tempus ob difficiIem rerum administrationem conventibus: Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Magistratum enatas differentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinarialui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est numerabatque usque ad annum 1900-um 22 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa. Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae „Felicitate quadom" die 4. Oct. 1897. emanatae Ordinem temporis decursu in íamilias Observantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „Fratrum Minorum". Tandem vero supremum Ordinis gubernium potesfate sibi per Bullám supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscripsit ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé exsistentibus tres duntaxat Provinciáé constitutae fuerint; Mariana videlicet, Capistrana et S. Stephani in Transsylvania. Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in padiam Hungaricam merita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerabat 17 domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe : Bártfa, Alsó-Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Szécsény,. Eger, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplony, Vác, Nagy-Szőllős; dein tres Conventus, nimirum Quinque-Ecclesiensem, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residentiam Mária-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Novissime his Convenlibus ex munificentia Ioannis Hám et Tiburtii Boromiszsza Episcoporum Szatmáriensium accessit Conventus Szatmáriensis a. 1913. Igitur nova Provincia Capistrana usque annum 1921. 29 domicilia numerabat per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matrisProvinciáé Bosnae-Argen'inae filiae, Provinciáé videlicet Salvatoriana et Capistrana post múltra lustra in unam Provinciám sunt adunatae. Ast terminato immani ac funestissimo bello per quinquennium fere duranti, factaque per infensissimos hostes detestabili dismembratione Patriae nostrae adversa fata etiam Provinciáé Capistranae enormia infligebant vulnera. Novis enim constitutis limitibus Regni Hungáriáé 11 Conventus sunt a corpore Provinciáé avulsi. Conventus nempe Maria-Theresiapolitanus (Szabadka)' et Bács Provinciáé ss. Cyrilli et Methodii in Croatia sunt adjunct, Conventus Mária-Radna, Kaplony et Szatmár Provinciáé s. Stephani in Transsylvania sunt ingremiati, Conventus vero-