SCHEMATISMUS 1933.

14 haud exigua merita in fide catholica defendenda ac propaganda comportarunt in regionibus illis, quae a Turcis maxime oppri­mebantur, postmodum vero a schismaticis infestabantur, quo­rum furori et plures e Patribus succubuerunt. Altero dimidio saeculi 16-i Bosnenses quoque Franciscani, novo fidei ardore succensi denuo in Slavoniam et Hungáriám venientes, rem catholicam curare coeperunt ; imo eos saeculo 17-o Budam usque excurrisse ex monumentis intelligimus. 1) Demum cum 1687-o, expulsis Turcis, Hungaria et Slavo­nia pristinam nacta esset libertatem, fratres quoque Provinciáé Bosnae Argentinae, receptis in ordinem multis harum regionum indigenis Croatis, Hungaris et Germanis, sensim numero aucti, apostolicos labores in cura animarum ultro continuare permissi sunt auctoritate s. Sedis et regum apostolicorum consensu. Quorum dein vigilanti sollicitudine sunt novae parochiae erec-. tae et ecclesiae aedificatae prouti ex conscriptione anni 1733. 2) patet et quidem : in Hungaria circa Budam et in Bácska 27, in Slavonia autem 41. Praeter has ecclesias parochiales aderant eodem anno adhuc et 120 filiates cum suis formalibus capellis necnon et aliae filiates cum Oratoriis ad cultum divinum pe­ragendum decenter adaptatis. Tandem vero ex Conventibus in Hungaria et Slavonia si­tis „ad iteratas preces . . . fratrum et missionariorum Provin­ciáé Bosnae Argentinae . . . novam Provinciám s. Joannis a Capistrano compellandam . . ." erexit Benedictus PP. XIV. Brevi „Ad reguláris disciplinae" dato Romae 15. Junii. 1757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tem­póra egregie continuant. Tempore Josephi II. nonnullis Conventibus suppressis, Pro­vincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825 incorpora­tione 4 Conventuum Austriae; anno autem 1851 unione Pro­vinciáé Bulgáriáé per Transsylvaniam et Valachiam diffusae, aliis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob diffici­lem rerum administrationem conventibus : Bukarest, Kimpolung, Act. Bosnae 424. 2) P. Emericus Pnvic in oper<;: Ramus Virid. Otiu. p. 178 et seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents