SCHEMATISMUS 1933.

15 Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Magistratum enatas diffe­rentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinariatui Csa­nádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites re­dacta est numerabatque usque ad annum 1900-um 22 domici­Iia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa. Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae „Felicitate quadam" die 4. Oct. 1897. emanatae Ordinem temporis decursu in fami­lias Observantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recollec­torum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „Fratrum Minorum". Tandem vero supremum Ordinis guber­nium potestate sibi per Bullám supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscripsit ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé exsistentibus tres duníaxat Provinciáé consti­tutae fuerint; Mariana videlicet, Capistrana et S. Stephani in Transsylvania. Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in patriam hungaricam merita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistra­nae numerabat 17 domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe: Bártfa, Alsó-Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozs­nyó, Fülek, Szécsény, Eger, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplony, Vác, Nagy-Szőllős; dein tres Conventus, nimirum Quinque-Ecclesiensem, Siklósien­sem, Szigetváriensem et Residentiam Mária-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Novissime his conventibus ex munificentia Ioannis Hám et Tiburtii Boromissza Episcoporum Szatmárien­sium accessit Conventus Szatmáriensis a. 1913. Igitur nova Pro­vincia Capistrana usque annum 1921. 29 domicilia numerabat per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Pro­vinciáé Bosnae-Argentinae filiae, Provinciáé videlicet Salvato­riana et Capistrana post múltra lustra in unam Provinciám sunt adunatae. Ast terminato immani ac funestissimo bello per quinquen-

Next

/
Thumbnails
Contents