SCHEMATISMUS 1933.

23 Cum autem in Hungarianon paucae exorirentur circa reforma­tionem Ordinis difficultates, Minister Generalis nostrum P. Aloy­sium misit in Hungáriám, qua Visitatorem et postea, ut expe­ditius posset adlaborare in reformatione harum provinciarum, relevando eum a munere Generalis Definitoris, Comissarium Generalem eum nominavit in Provincia Capistrana et eius au­xilio incepit novam divisionem, seu partitionem Provinciarum Hungaricarum, quae confinibus regni et reformationi Ordinis magis congrueret. Nunc advenit plenitudo temporis pro nostro P. Aloysio, cuius inaestimabilis labor per hoc calcar accipiebat. Imprimis reformationem urgebat vitae reguláris. Et perbene noscens re­formationem a iuventute esse incipiendam, nova studia erexit et antiqua reformavit. Interim indefessa cura adlaboravit, ut talis efficeretur Romae partitio et organisatio Provinciarum, qua­lis reformationi et bono Ordinis congruebat. Revera anno 1900 facta est dismembratio Provinciarum Hungaricarum et nata est nova Provincia Capistrana tarn bene organisata, ut exorto postmodum immanissimo bello et secuta dolorosa trun­calione Provinciáé, tarnen ex robore et virtute nihil amiserit. Novae Provinciáé primus Minister Provincialis nominatus est P. Aloysius, qui imprimis studia organisavit in nova Pro­vincia et, postquam educatio seraphicae juventutis in tuto posita est, aggressus est reformare seniores qui unionis et reformationis advei'sarii erant et qui eius operam impedire conabantur. In­credibile est, quantum debuit noster P. Aloysius pati per con­tinuos 12 annos, quibus hac vice Provinciáé praeerat, non tan­tummodo ab adversariis, sed etiam ab amicis, imo ab adver­sis circumstantiis, inter quas prima erat extrema penuria sacer­dotum. Sed vicit omnia heroica Charitas et invicta patientia P. Aloysii, qui licet vehementissimas perferebat anxietates et pas­siones, non tarnen deviavit a tramite, qui ducit ad felicitatem Ordinis. Unum Conventum post alium reformavit et pedetentim coangustabat adversarios eosque penitus debilitavit. Interim apparere coeperunt effectus reformationis et disciplinae regulá­ris. Novus spiritus seraphicus coepit invadere campos laboris nostri, quem persentientes fideles summo cum gaudio recepe­runt. His visis etiam adversarii agnoscere coeperunt utilitatem,

Next

/
Thumbnails
Contents