SCHEMATISMUS 1933.
24 imo justitiam et necessitatem reformationis et multi antea adversarii facti sunt eius amici, imo adjutores et collaboratores. In suo robore virentem Provinciám tradidit anno 1912 successori suo, cui iam facile erat ulterius prosequi evolutionem Provinciáé, cuius tam validum positum est fundamentum. Cum post tot et tanta opera quiescendum esset, nihil tarnen longius abfuit a nostro P. Aloysio, quam commoditas et quies. Dimissis Porovinciae gubernaculis, qua Superior Conventus accinxit se organisationi novi Conventus Szatmáriensis, ubi per sex annos tanto cum successu laboravit, ut Ordinem nostrum in hac civitate fideles summopere adamaverint et P. Aloysius ingens sui desiderium reliquerit post se, cum ex obedientia civitatem relinquere coactus est. Interim exortum est magnum et immanissimum bellum et atrae ac caliginosae nubes coeperunt horizontem Provinciáé hucusque rutilantem et coruscantem obnubilare. Jam clare videbantur praesagia futurarum procellarum et minabatur ruina non tantummodo Ordinis et Ecclesiae, sed etiam regni. Vir invictae fortitudinis postulabatur ad gubernacula Provinciáé, qui sua virtute posset salvare eá, quae vicissitudo temporis delere nitebatur. Capitulum anno 1918 celebratum iterum P. Aloysium elegit in Provincialem, qui hac vice per septem annos tenuit Provinciáé gubernacula. — Immensae passiones, cruces et anxietates urgebant P. Aloysium sub terribili regimine Communismi, cum omnia pessumdari videret, quae viginti annorum cura, oratione et laboré condidit. Sed cum alii desperarent, ipse minime fractus fortiter stetit in medio procellarum, assidua sua oratione, invicta fiducia et laboré innumeras avertit calamitates a Provincia, tandem superatis vicissitudinibus eduxit Provinciám in refrigerium. — Post Communismum statim incepit P. Aloysius reparare damna Provinciáé. In pace Trianonica amissa est quídem tertia pars Provinciáé, remanebat tamen robur Provinciáé, quae mox florescere coepit. In magna ilia perturbatione cessarunt studia, clerici dispersi sunt, unde P. Aloysius licet inops et omnibus subsidiis carens tamen statim erexit nova studia, et ingenti cura .sustentabat ea. Provincia omnia materialia subsidia perdidit et totum regnum in maxima egestate versabatur. Quis posset enumerare continuas eius sollicitudines,