SCHEMATISMUS 1933.

22 stinarenl. Et revera peracto studio, Viennae in Austria eximio cum successu subiit examen lectoratus. Die 26 Junii 1881 ordinatus est Presbyter et Duna­földvárini devotissime primum sacrum litavit, ubi statim adhibi­tus est Lector in studio philosophico. Qua Lector philosophiae mox theologiae, tandem Magister clericorum nullis parcens laboribus non tantummodo doctrinam sanctam studebat instillare in mentibus studentium, sed paterna cum sollicitudine adlaborabat, ut clerici in virtutibus quoque proficerent et sie digni fierent, ut aliquando in candelabro positi omnibus luceant. Et revera ex eius diseipulis prodierunt, qui in futuris certamini­bus columnae et firmamentum erant Provinciáé. Praeter munera Lectoris P. Aloysius multum laboravit in cura pastorali, in qua indefessis concionibus et eximia patientia in excipiendis confessionibus omnium animos lucrabatur. Omnibus omnia factus erga omnes íratres semper affabilis et charitate plenus erat, ita ut paternam sollicitudinem in eo omnes persentirent. Nihil mirum, si mature postulabatur ad munus Superioris. Vix triginta annorum natus Guardianus fac­tus est Conventus Bajensis, mox in Dunaföldvár tandem Buda­pestini, ubi etiam administrator parochiae factus est. Qua supe­rior paterna cura omnes subditos complectens verbo et exemplo omnibus prodesse studebat nihil omittens, quod saluti animae et corporis necessarium videbatur. Unde nihil mirum eum om­nibus charum et aeeeptum fuisse, et omnes in eo fiduciam col­locasse. Huius rei documentum erat Capitulum Provinciale anno 1896 celebratum, in quo unanimi consensu, licet adhuc juvenis, Minister Provincialis est electus. Vix tarnen capessebat Provin­ciáé gubernacula, cum jam anno sequenti declarata est a S. Sede unio Ordinis et cum hac reformatio eiusdem. Novus Minister Generalis P. Aloysius Lauer ex relatione probe noscens nostri P. Aloysii virtutes, eum inter Definitores Generales adnumerari voluit, ut eius auxilio reformatio Ordinis, maximé Provinciarum Hungaricarum, facilius succederet. Nec fe­fellit spes Ministrum Generalem, nam in P. Aloysio fidelissimum nactus est adjutorem, qui per annum multum laboravit cum Ministro Generali in Ordinis unione et reformatione perficienda.

Next

/
Thumbnails
Contents