SHEMATISMUS 1913.

11 Cupistruno compellandam . . ." erexit Bened ictus PP. XIV. Brevi „Ad reguláris disciplinae" dato Romae 15. Junii J 757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tempóra egregie continuant. Tempore Josephi II. nonnullis Conventibus suppressis, Provincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825 incor­poratione 4 Conventuum Austriae; anno autem 1851 unione Pro­vinciáé Bulgáriáé per Transsylvaniam et Valachiam difiusae, aliis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob diffici­lem rerum administrationem conventibus: Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Magistratum ejatem differentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinariatui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est, numerabatque usque ad annum 1900-um 22 domi­cilia per Austriam, Hungáriám et Slavonian! diffusa. Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae „ Felicitate Quadam," die 4. Oct. 1997 emanatae Ordinem temporis decursu in fami­lias Observantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recol­lectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „Fratrum Minorum." Tandem vero supremum Ordinis guber­nium potestate sibi per Bullam supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provin­ciis limites circumscriptis, ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé existentibus tres duntaxat Provinciáé constitutae fuerint, Mariana videlicet, Capistrana et S. Ste­phani in Transsylvania, Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in patriam hungaricam merita, et praeter sex Conventus antiquae Pro­vinciáé Capistranae numerát 17 domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe: Bártfa, Alsó-Sebes, Eper­jes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplony, Vácz, Nagy-Szőllős; dein tres Conventus, nimirum Quinque­Ecclesiensem, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residentiam Maria-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Ma­riana accepit Conventum Simontornyensem. Igitur nova Pro­vincia Capistrana numerát inpraesentiarum 28 domicilia per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Provin­ciáé Bosnae-Argentinae filiae, Provinciáé videlicet Salvatoriana et Capistrana post multa lustra in unam Provinciám sunt adunatae.

Next

/
Thumbnails
Contents