SHEMATISMUS 1913.

12 Quamvis autem Provinciáé in Hungaria ita coniunctae postremis his annis quoad individuorum numerum, pluribus e Patribus propter Constitutionum Ordinis Cieneralium intro­ductam observantiam saecularizationis indultum petentibus et consecutis attenuatae fuerint, tamen divinae Providentiae, quae per tot saecula inter adversas vicissitudines Ordinem Seraphi­cum conservaverat, nunc quoque tribuendum, quod Ordo restau­ratus et fidelium favore prosequatur, et nova in dies incrementa capere conspiciatur, indeque spem alere pronum est, fore, ut Ordo Fratrum Minorum vestigia Maiorum premendo, novo per patriae oras resplendeat fulgore. Faxit Deus! Quia vero maior pars Provinciáé nostrae e Provincia fertilissima Bosnae ortum ducit eosdemque Vicarios et Minist­ros Provinciales etiam ex Hungaris habuerat, quia porro quattuor Conventus Provinciáé quondam s. Ladislai novae Capistranae uniti sunt, non incongrue ponuntur sequentes series Vicariorum -et Ministroruin Provincialium, et quidem:

Next

/
Thumbnails
Contents