SHEMATISMUS 1913.

14 1659. ad effectum exemptionis, a iurisdictione Commissariorum Nationalium, Decreío Alexandri VII. Papae declaraía est Provincia Reformata. 1 Quamvis vero Apostolicum hoc Regnum variis saepe, iisque maximis calamitatibus, cruentis bellis et intestinis disturba­tionibus foede divexatum íuerit, haec tarnen Provincia nostra nun­quam omnino in praesens defecit, verum in aliquot Conventibus constanter permansit, eodem semper, quo nunc utitur, usa fuit sigillo, ut ex variis instrumentis litterariis, sigillo hoc munitis, iam primo, secundo, tertio, reliquisque Ordinis et Provinciáé huius saeculis confectis, atque in Archivo eiusdem Provinciáé praeexistentibus, liquet. Felicis recordationis Leo XIII. Pontifex Maximus, insigni nempe, quam P. Fabianus de Igal Minister eius reformavit) diceretur 5. Mariae. Ita Archívum huius Provinciáé et Waddingus ad eundem a. 1523. — Equidem cum regnum istud Hungáriáé a sui principio Marianum Beataeque Mariae Virgini a Divo Proto-Rege Stephano devotum fuerit, hunc eundem titulum haec antiquissima Hungáriáé Provincia sibi elegit, eo maiore congruentia, quod etiam in primaevo suo Sigillo, quo actu utitur, sub concamerato fornice Beatam Virginem, Jesum in ulnis gestantem, uti apud Hungaros Patrona Hungáriáé effigiatur, praeseferat; quae nempe celatura, origínem sumpsit ab Ara Maiore Conventus nostri Strigoniensis olim Auxiliatricis Beatae Mariae Virginis, a Bela IV. Rege Hungáriáé extructi, sub qua idem Rex et filius eius Bela Dux subin tumulati fuerunt. — Ab hoc dein tempore, quo Provincia haec Observantibus est unita et S. Mariae appellata, nomen ipsum Conventualium, e Regno Hungáriáé suo cum vestigio disparuit, imo longe postea nullus horum in Hungaria extitit Conventus; siquidem a. 1629. in Appendice Synodi Pázmanianae Tyrnaviae celebratae, duarum solum Ordinis S. Francisci eo tempore in Regno Hungáriáé existentium Provinciarum: huius nempe S. Mariae et SS. Salvatoris enumerantur Monasteria, Conventualibus autem hoc anno nullum tribuitur. — Moderni enim Patres Conventuales, primam pulso e Regno, per victricia Leopoldi Magni Imperatoris et Regis Apostoliéi arma, Christiani nominis hoste, in Hungáriám penetrarunt, ac favore Dioecesa­norum Praesulum et aliorum Benefactorum quaepiam Monasteria obtinu­erunt, Provinciamque dein sub titulo et Sigillo S. Elisabethae erexerunt, ac in Generali Regni Diaeta a. 1715. ad augendum, propagandumque cul­tum Divinum inter reliquas Religiosas Familias fuere recepti; Articulis vero Diaetalibus nonnisi in Qeneralibus Regni Comitiis a. 1764. coeptis et a. 1765. terminatis sunt inserti. Quo tempore Status et Ordines Regni, Articulo XLV1I. Maioribus nostris, quorum Sigillum, Archivumque constan­ter tenemus, ac Superioribus, non interrupta serie ab iis descendentibus regimur, insigne elogium tribuerunt. 1 Decretum hoc conservatur in Archivo huius Provinciáé.

Next

/
Thumbnails
Contents