SHEMATISMUS 1913.
15 erga Ordinem Seraphicum pietate affectus, eundem Ordinem, hucusque uni quidem Supremo Moderátori, Ministro Generali totius Ordinis dicto subiectum, in quatuor tarnen Familias (Observantium, Reformatorum, Excalceatorum et Recollectorum) divisum, ad unitatem perfectam revocavit per Constitutionen! „Felicitate quadam" die 4. Octobris, a, 1897. editam. Vigore huius Const, extincta sunt nomina Familiarum et universus Ordo, sine ullo apposito „Ordo Fratrum Minorum" nominandus decernitur, simulque novae in toto Ordine Constitutiones Generales observandae praecipiuntur. Alma Nostra Provincia ab ortu suo ad Observantium, mox ab a. 1659. ad Reformatorum Familiam pertinens, tenore supradictae Constitutions absque ullo addito „ Provincia Hungáriáé S. Mariae, Ordinis Fratrum Minorum " apellatur. Decreto P. Aloysii Lauer, Ministri Generalis die 14. Julii 1898. pro Religiosis novas Constitutiones observantibus „Commissariatus Tirnaviensis" erectus est; hic complectebatur quatuor Conventus ex Provincia Mariana, et unum ex Provincia SS. Salvatoris, eique praefectus fuit P. Isidorus Ozorai, cum quatuor PP. Consiliariis, qua Commissarius Generalis. Ad eius jurisdictionem pertinebant quinque Conventus: Tirnaviensis, Malaczkaénsis, Sabariensis, Albaregalensis et Szakolczaénsis. Verum elapsis duobus annis Commissariatus Tirnaviensis sublatus est. Siquidem P. Minister Generalis cum suo Definitorio, auctoritate sibi per Constit. „Felicitate quadam" tributa novos Provinciarum in Imperio Austriaco-Hungarico existentium describens limites, pro Provinciis sic constitutis, in Congressu Definitoriali Romae, die 29. Maii, 1900. celebrato, novum Gubernium eligi curavit. Peracta die 7. Martii, 1900. in Congregatione Definitoriali nova Provinciarum limitatione, ad Provinciám S. Mariae sequentes accessere Conventus: Szakolczaénsis, Galgócziensis, Poroszkaénsis, Cremniciensis, Beczkóviensis, Okolicsnóénsis, Zsolnaénsis et Trsztenaénsis e Prov. SS. Salvatoris; dein Conventus: Nagykanizsaénsis, Següsdiensis et Residentia Nagyatádiensis, ex Prov. S. Ladislai Reg. Hung. — Conventus Simontornyaénsis adjunctus est Provinciáé S. Joannis a Capistrano. — Residentia Comaromiensis, ob diminutum numerum individuorum Provinciáé, delicta est a. 1898.