SHEMATISMUS 1913.

13 aliam Provinciám Observaníium vertebatur. Horum congregatio, quia tempore Constantiensis Concilii nimium iam aucta fűit, ab hoc approbata est, nomenque de Observantia accepit, quod Re­gulám, cumprimis quantum ad paupertatem, prius observaret, Provinciáé autem Fratrum de Communitate, seu in Conventibus viventium, Ministris, iuxta Regulám electis, subiectae, (e quarum numero haec quoque nostra Provincia fuerat) quae varias dispen­sationes Regulae relaxativas a Sede Apostolica obtinuerunt, qua­rum vigore fructus annuos et praedia, tilulo eleemosynae per­petuae admiserant, nuncupatae sunt Provinciáé Conventualium. Porro ubi Provincia haec a. 1454. sub P. Fabiano de Igal, Ministro Provinciali, reformationem sponte amplexa fuisset, dicta est Provincia Hungáriáé Conventualium Reformatorum­1 Anno dein 1517. sub Leone X. Papa, translato sigillo Ordinis et titulo ac munere Ministri Generalis a Conventualibus ad Observantes, posito nomine Conven­tualium, Provincia haec Familiae Observantium seiunxit 2 quo, sicut antea, ita deinceps etiam Ministris, secundum Regulám electis pareret. Ad haec a tempore Generalis Capituli Observantium, Burgis in Hispania a. 1523. celebrati, Provincia haec jam Observantibus iuncta, Provincia Hungáriáé S. Mariae nuncupatur. 3 Demum a. 1 Reformationis huius Constitutiones eodem a. 1454. die 28. Április sub P. Fabiano de Igal in Capitulo Agriensi editae, actu preexistunt in Archivo huius Provinciáé; non secus ac alia vetusta Status ad has, pro reformatione huius Provinciáé editas Constitutiones constanter provocantia, uti sunt: Statua P. Lucae a Segusdino, huius Hungáriáé Provinciáé Mi­nistri a. 1508. die 2. Februarii in Capitulo Albensi condita. Item P. Mathiae de Mikla, Ministri huius Provinciáé iam Reguláris Observantiae et S. Ma­riae nuncupatae a. 1535. die 1. Augusti in Capitulo Segusdiensi condita. Tum P. Petri a Debrecino perinde Ministri huius S. Mariae Provinciáé a. 1536. die 2. Julii, in Capitulo Szegediensi et a. 1537. Dominica Cantate in Capitulo Agriensi condita, necnon alia tardioris aevi complura. — Quia porro in Statutis quoque, sub posterioribus duobus his Provinciáé huius iam S. Mariae nuncupatae Ministris, conditis, provocatio fit ad Constitu­tiones P. Fabiani de Igal pro reformatione huius Previnciae editas, liquido fluit : hanc S. Mariae Provinciám eandem esse cum Provincia Hungáriáé Conventualium, quam P. Fabianus de Igal Minister eiusdem Provinciáé a. 1454. in Capitulo Agriensi reformavit. 2 Ita Archivi Ordinis et Provinciáé huius Monumenta. 3 In hoc Capitulo decretum est: ut Provincia Hungáriáé, quae prius dicebatur Vicaria de Familia (Observantium), vocaretur Provincia SS. Salvatoris; et quae applicabatur Provincia Reformatorum (Conventualium

Next

/
Thumbnails
Contents