SCHEMATISMUS 1909.

etiam cum aliis fratribus vestris faciatis orare pro ea. Valete in domino Jesu Christo. Ex Hwnyad feria quinta proxima ante festum beati Demetri martiris anno domini M° etc. LV. E. V. P. filia Elizabeth conthoralis magnifici Johannis de Hwnyad devota. Hátlapján : Religioso ac Deo devoto fratri Johanni de Capis­trano ordinis fratrum minorum, patri nostro in Christo Jesu dilecto. XXXI. 1455, okt. 5. Arad. Az aradi lmptalan könyörög szent Kapisz­tránnak, hogy jöjjön Aradra, s ott a töröktől elpusztított bazilika és a varos népét, mely a legnagyobb eretnekségbe sülyedt, térítse vissza az üdvözítő hitre. Orationum suffragia in filio gloriose virginis devotarum. Reli­giöse et devotissime páter noster in Christo. Vestra noverit gene­roza Paternitas et pro quibus partes nostras ad Vestram Devoti­onem porrigemus, amore ecclesie Sancti Martini episcopi dignetur devote exaudire. Quod quia iniqua gens Thewcrorum Christi cru­cis specialis inimica ex suggestione antiqui serpentis ipsam urgente venerabilem basilicam prefate ecclesie Orodiensis sub titulo et no­mine Sancti Martini episcopi, in qua dextra Sancte Agate virginis et martiris per Dei sponsum seu divinám clementiam anullo subar­rata niirifice decorata et dotata existit, quam quidem ecclesiam si­mul cum aliis ecclesiis eiusdem distractus in preterita invasione per ignis voraginem adeo et intantum consumpsi et destrui procuravit, quod nedűm in ligneis structuris, verum etiam in lapideis funda­tionibus, scilicet suis fidelibus christianis ipsas inhabitantibus plurimum defectum patitur et detrimentum, quas nunc vilissimi scismatici pro maiori parte inhabitant, qui Deum non timent, nec cognoscunt et proprium dominum naturalem spernunt, alios novellos christianos malis variis ipsorum operibus inficiunt, et errare cogunt, qui fundatione firma et salubri maximo carent documento. Sumpme (?) donum a Deo nobis datum est, quod Deus pacis vestram devotionem misit in partibus istis. Laudes deo indesinenter afferimus, utique novimus non esse alium preter Deum et gloriosam dei genitricem virginem Mariam, nisi Vram in Christo Devotionem, qui ipsos novellos christianos in fide ratiiicaret, et ipsis scismaticis viam daret veritatis, et donum deitatis. Ex eo Vram in Christo Devotionem affectuosissimis et devotissimis precibus, quibus altius valemus, in domino crucifixo et sua genetrice virigne Maria, petimus et obsecramus, quatenus de remedio generoso obtinendo prefatam venerabilem basilicam ecclesie Sancti Martini episcopi et dextram Sancte Agathe visitare, ubi salubria, docere et utilia dona Deo reddere et divertere, indubia firmare, stabilia semináre versum Dei et nos cum eisdem novellis

Next

/
Thumbnails
Contents