SCHEMATISMUS 1909.

aggkora miatt ne menjen utána Erdélybe, hol már nem is találná, ő, mihelyt sürgős dolgait elvégzi, siet vissza a királyhoz. Venerabilis et religiöse Deoque devote vir, pater et domine nobis singulariter honorande. Litteras V. P. accepimus, Hvvnyad, earumque contenta animo nostro totaliter impressimus, ea sane ad­vertendo. Desiderio enim desiderabamus cum V. P. Zegedini in vicem constitui, sed tarnen certis factis nostris arduis his in par­tibus expediensis nos cogentibus et coartantibus ita nostrum iter ad partes Brassouie cum nostris gentibus dietim continuare inho­vabimus 1 tandemque forte a Brassouya ad ulteriora adibimus, puta Moldwauiam, vel partes Transalpinas, sicuti voluntas Dei affuerit. Hys igitur de causis senectuti vestre Transsilvaniam venire onus esset importabile. Nos enim omnia secundum vestra vota et con­silia agere parati sumus, toto corde faciat igitur V. P. in hiis, sicut in oculis V r e P. visum fuerit. Sciat enim V. P. quod quamprimum et nos a negotiis presentibus, in quibus existimus de necessario occupati fuerimus expediti, stati m regiam adiré volumus Maiestatem. Impossibile tarnen est, ut ad tempus illud, quod pro introitu ipsius regie Maiestatis deputatum est, cum ipsa Regia Maiestate constitua­mur in vicem. Valeat Vestra P. feliciter in domino Jesu. Ex Castro nostro Hwnyad in festo exaltationis Sancte crucis. Anno domini Millesimo ccccl-ino quinto. Et ergo V. P. in Transilvania nullomodo nos attingere sine maximis fatigiis valebit Johannes de Hwnyad Comes perpetuus Bistriciensis etc. Hátlapján: Venerabiii et religioso Deoque devoto viro fratri Johanni de Kapistrano ordinis Minorum etc. domino et patri nobis singulariter honorando. XXX. 1455. okt. 2. Huny ad. Szilágyi Erszébet menyét, illetve fia menyasszonyát, ki súlyos beteg, szent Kapisztran könyörgéseibe ajánlja. Jesus. Orationes in dulcissimo Jesu Christo domino nostro et in eius genitrice Maria virgine. Pater noster in Christo Jesu dilecte. Notificamus V. P., quod nurus nostra adeo magnis detinetur infirmitatibus, ut nec potest vivere, nec mori. Ideo petimus V. P. affectanter et diligenter, quatenus in vestris devotis orationibus commendetis eam Deo, et oretis pro ea, ut Deus liberet eam ab infirmitate sua presenti, ut Deo plus possit servire ; et 1 Jegyzet ; így ! talán inchoabimus, vagy innovabimus akar lenni.

Next

/
Thumbnails
Contents