SCHEMATISMUS 1904.
patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sic visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum excersit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontificem paratum se promittendo offerebat, et sic eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit.« (Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicoiao de Buziako 1533. Urbanus Fridrich p. 11). Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, populorum duces atque patres spirituales (inter multos puta S. Jacobum de Marchia, S. Joannen! Capistranum). Quibus studiis adeo sanctae Sedis Romanae, regum nobiliumque emeruerunt favores, ut saeculo 14-0 et 15-0 ubique a populis tanquam angeli de coelo excepti, monasteria, ecclesias obtinuerint, in magnum rei catholicae et humanioris vitae incrementum. Quod testantur non modo monumenta a summis viris édita, uti : Waddingo, Farlatio, Theinerio, scd et nostra aetate passim vigens in illis partibus, ubi tune fratres curam pastoralem gerebant, catholicae religionis professio. Tempore, quo Turcae in Hungaria dominatum tenuere, in partibus regni eis- et trans Tibiscanis soli ferme erant Franciscani, filii Privinciae Salvatorianae, qui orthodoxae fidei conservandae invigilabant, curam fidelium gerebant, consilia et operam in populi sortem meliorem reddendam conferebant, nec pauci eorum ob intrepidam fidei protessionem, testantibus fide dignis testimoniis, mortem oppetiere. In partibus regni austro-occidentalibus, duae olim Custodiae amplissimae Provinciáé S. Mariae, Quinque-Ecclesiensis nempe et Zagrabiensis, anno 1661 decreto PP. Alexandri VII. a matre avulsae, ! in unam coaluerunt Provinciám sub nomine et patrocinio S. Ladislai Regis, cuius almae Provinciáé Patres haud exigua mérita in fide catholica defendenda ac propaganda comportarunt in regionibus illis, quae a Turcis maxime opprimebantur, postmodum vero a schismaticis infestabantur, quorum furori et plures e Patribus succubuerunt. Altero dimidio saeculi 16-i Bosnenses quoque franciscani, novo fidei ardore succensi denuo in Slavoniam et Hungáriám venientes, rem catholicam curare coeperunt; imo eos saeculo 17-0 Budam usque excurrisse ex monumentis intelligimus (Act. Bosnae 424).