SCHEMATISMUS 1904.

Demum cum 1687-0, expulso Turca, Hungaria et Slavonia pristinam nacta esset libertatem, fratres quoque provinciáé Bosnae Argentinae, receptis in ordinem multis harum regîonum indigenis Croatis, Hungaris et Germanis, sensim numero aucti, apostolicos labores in cura animarum ultro continuare permissi sunt auctoritate s. Sedis et regum apostolicorum consensu. Quorum dein vigilanti sollicitudine sunt novae parochiae erectae et ecclesiae aedificatae prouti ex conscriptione anni 1733, quam P. Emericus Pavičin opere: Ramus Virid. Oliv. p. 178 et seqq. refert, patet, et quidem : in Hun­garia circa Budam et in Bácska 27, in Slavonia autem 41. Praeter has ecclesias parochiales aderant eodem anno adhuc et 120 filiales cum suis formalibus capellis nec non et aliae filiales cum Oratoriis ad cultum divinum peragendum decenter adaptatis. Tandem vero ex Conventibus in Hungaria et Slavonia sitis » ad itérât as praeces . . . fratrum et missionarium Provinciáé Bosnae Argentinae . . . nouant Provinciám s Joannis a Capistrano com­pellandam ... « erexit Benedictus PP. XIV. Brevi »Ad reguláris disciplinae« dato Romae 15. Junii 1757. Patres vero Bosnae Argen­tinae suis sub dominio turcico monasteriis etparochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tempóra egregie continuant. Tempore Josephi II. nonnullis Conventibus suppressis, Provin­cia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825. incorporatione 4 Conventuum Austriae ; anno autem 1851 unione Provinciáé Bulgáriáé per Transsilvaniam et Valachiam diffusae, allis 8 domiciliis auctafuit. Post breve vero tempus ob difficilem rerum administrationem con­ventibus : Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Ma­gistratum ejatem difterentias an 1882 resignata et Reverendissimo Ordinariatui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est, numerabatque usque ad annum 1900-um 22 do­minicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa. Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Sera­phicum pietate ductus, vigore Bullae ^Felicitate quadam .« die 4. Oct. 1897 emanatae Ordinem temporis decursu in familias Obser­vantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine »Fratrum Mino rum. « Tandem vero supremum Ordinis gubernium potestate sibi per Bullam supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in

Next

/
Thumbnails
Contents