S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VII. De amore paupertatis et mira suppletione defectuum
LEGENDA MA10R. CAP. VJ. 55 malorum originem, et inobedientiam, ipsius pessimam prolem, sed non minus liumilitatem poenitentiae acceptabat. Accidit semel \ ut eidem praesentaretur quidam frater, qui contra legem obedientiae aliquid fecerat, disci- 154 plina iustitiae corrigendus. Yidens autem vir Dei, fratrem ilium per signa evidentia veraciter esse compunctum, ad indulgendum ei amore fuit liumilitatis inductus. Ne tarnen facilitas veniae incentivum esset aliis delinquendi, iussit, ablatum Fratri caputium in medium flammarum proici, ut omnes adverterent, quanta qualique vindicta oflensa sit inobedientiae percellenda. Cumque per moram caputium fuisset in medio ignis, praecepit, ipsum flammis detrahi retldique fratri humiliter poenitenti. Mirabile dictu ! Extrahitur caputium de medio flammarum, nullum habens adustionis vestigium. Sicque factum est, ut hoc uno Deus miraculo et sancti viri virtutem et humilitatem poenilentiae commendaret. — Digne itaque sectanda est Francisci humilitas, quae tarn miram in terris etiam dignitatem obtinuit, ut Deum inclinaret ad votum 2 et hominis immutaret affectum, daemonum protervitatem suo iussu propelleret et flammarum voracitatem solo nutu refrenaret. Revera haec est, quae possessores suos exaltans, dum omnibus reverentiam exhibet, ab omnibus promeretur honorem. CAPUT VII. De amore paupertatis et mira suppletione defectuum. 1. Inter cetera charismatum dona, quae a largo Datore Franciscus obtinuit, praerogativa quadam speciali promeruit in divitias simplicitatis excrescere per altissimae 1 Hic Bonaventura multo fusior est Celanensi, licet nil novi in. serat. 2 Supra, num. 7; tunc num. 8, 9, Ii.