S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VII. De amore paupertatis et mira suppletione defectuum
7 2 S. BONAVENTURA. * Ii c 55 paupertatis 1 amorem. * Hanc Filio Dei vir sauctus familiärem attendens et iam quasi toto orbe repulsam, caritate sie studuit desponsare perpetua 2, quod non solum pro ea patrem matremque reliquit, verum etiam quae habere potuit universa dispersit. Nemo tam auri quam ipse cupidus paupertatis, nec thesauri custodiendi sollicitior ullus quam iste huius evaugelicae margaritae s. In hoc praecipue suus offendebatur adspectus, si quidquam videret in fratribus, quod paupertati non per omnia consonaret. Revera ipse a principio religionis usque ad mortem tunica, chordula et femoralibus dives, his " 1 'contentus' fuit. — * Christi Iesu paupertatem 4 et Matris frequenter cum lacrimis revocabat ad mentem; inde hanc virtutum asserens esse reginam, quia in Rege regum 5 et in regina Matre ipsius tam praestanter effulsit. Nam et fratribus in conclavi quaerentibus, quae virtus magis amicum redderet Christo, quasi secretum sui cordis aperiens, respondebat: «Paupertatem noveritis, fratres, specialem viam esse salutis tamquam humilitatis fomentum perfectionisque radicem, cuius est fructus multiplex, sed occultus. Haec enim est evangelici agri thesaurus absconditus, pro quo emendo vendencla sunt omnia 1 5, et quae vendi non possunt illius comparatione spernenda ». II c 194 2. «Ad huius», inquit, « culmen qui cupit attingere, non solum mundanae prüdentiae, verum etiam litterarum peritiae renuntiare quodam modo debet, ut, tali expropriatus possessione, introeat in potentias Domini 7 et * 140 nudum se offer at brachiis Crucifixi. * Nequaquam enim saeculo perfecte renuntiat qui proprii sensus loculos intra * 56 cordis arcana reservat ». — * Saepe vero de paupertate sermonem faciens, ingerebat fratribus evangelicum illud 8: 1 IIa in Regula II, c. 6, ap. Opuscula, 68. 2 1er. 31, 3. 3 Matth. 13, 45-6. * Cf. I Cel., 84; II Cel., 17, 199. 5 Cf. I Tim. 6, 15. 6 Matth. 13, 44. 7 Cf. Ps. 70, 15-16. Cf. supra, 17, nota 1. 8 Matth. 8, 20 et Luc. 9, 58.