S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum

7 2 S. BONAVENTURA. Ii c 151 daretur, sicut antiquissimo et discretissimo fratri. Subditus», inquit, « praelatum suum non homínem considerare debet, sed ilium, pro cuius est amore subiectus. Quanto autem contemp­tibilior praesidet, tanto magis humilitas obedientis placet». — 152 Cum vero vice quadam quaereretur ab eo, quis esset vere obediens iudicandus, corporis mortui similitudinem pro exemplo proposuit. «Tolle», inquit, «corpus exanime, et ubi placuerit, pone ! Yidebis non repugnare motum, non mur­murare situm, non reclamare dimissum. Quod si statuatur in cathedra, non alta sed ima respiciet ; si collocetur in purpura, duplo pallescet. Hic», ait, « verus obediens est, qui, cur mo­veatur, non diiudicat ; ubi locetur, non curat ; ut transmutetur, non instat; evectus ad officium, solitam tenet humilitatem; plus honoratus, plus reputat se indignum». Ii C 145 5. Dixit aliquando socio suo: «Non mihi videor frá­ter Minor, nisi fuero in statu, quem tibi descripsero. Ecce, praelatus exsistens fratrum, vado ad capitulum, praedico et commoneo fratres, et in fine dicitur contra me : ' Non con­veni s nobis, quia illitteratus es, elinguis, idiota et simplex '; tandem eicior cum opprobrio, vilipensus ab omnibus. Dico tibi, nisi eodem vultu, eadem mentis laetitia et eodem sanctitatis proposito haec verba audiero, frater Minor nequaquam sum ». Et addebat: « In praelatione casus, in laude praecipitium, in humilitate subditi animae lucrum est. Cur ergo periculis plus quam lucris attendimus, cum acceperimus tempus ad ic 38 lucrum?». — Hac igitur de causa humilitatis forma Fran­ciscus fratres suos voluit vocari Minores et prae­latos sui Ordinis dici ministr os 2, ut et verbis uteretur Evangelii 8, quod observare promiserat, et ex ipso nomine discerenl discipuli eius, quod ad discendam humilitatem ad 1 Regula I, c. 6, 7; Reg. II, c. 1, ap. Opuscula, 32, 33, 63. 2 Regula I, c. 4, 5 etc.; Reg. II, c. 2, 10 etc.; ibid. 29-31, 64, 71. 3 Cf. Matth. 25, 45: « uni de minoribus his».

Next

/
Thumbnails
Contents