S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VI. De humilitate et obedientia et de condescensionibus divinis sibi factis ad nutum
LEGENDA MAIOR. CAP VI. scholas 1 humilis Christi venissent. Magister siquidem liumilitatis Christus Iesus, ut in for marét discipulos ad humilitatem perfectam, dixit 2: Quicumque voluerit inier vos maior fieri, sit vester minister, et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. — Cu m autem re- n c 148 quireret ab eo dominus Ostiensis, Ordinis Minorum Fratrum protector et promotor praecipuus, qui postmodum, iuxta quod idem vir sanctus ' praedixerat' 3, ad summi '' iui 65 pontiíicatus sublimatus honorem, Gregorius nonus est dictus, utrum fsibi placeret, quod fratres sui promoverentur ad ecclesiasticas dignitates, respondit: «Domine, Minores ideo vocati sunt fratres mei, ut nsaiores fieri non praesumant. Si vultis», ait, « ut fructum faciant in Ecclesia Dei, tenete illos et conservate in statu vocationis eorum, et ad praelatione s ecclesiasticas nullatenus ascendere permittatis ». 6. Et quoniam humilitatem tarn in se quam in subditis cunctis praeferebat honoribus, amatőr humilium Deus 4 altioribus ipsum dignum iudicabat fastigiis, secundum quod uni fratr i 5, viro virtutis et devotionis praecipuae, visi o 122 caelitus ostensa monstravit. Cum enim esset in comitatu viri Dei et una cum ipso in quadam ecclesia deserta ferventi oraret alTectu, * in ecstasi factus, vid 1 1 * 123 inter multas in caelo sedes unam caeteris digniorem, pretiosis ornatam lapidibus et omni gloria refulgentem. Miratus intra se praecelsi refulgentiam thron i, anxia coepit cogitatione perquirere, quis ad illum deberet assumi. Audi vi t inter 1 Cf. / Cel., 30 et 34; II Cel., 21. 2 Matth. 20, 26-7; cf. Regula I, c. 5; Opusc., 31. 3 Cf. Officium, 1, III (p. 67); / Cel., 75, 101 ; II Cel., 25. 4 Cf. Ps. 137, 6. 5 De Fratris nomine v. II Cel., 123 (p. 126), nota 8. In Sermone II de S. Francisco, ap. Opera omnia, IX (1901), 577, visionem fuse narratam tribuit Fr. Paciflco, « qui primus Ordinem Fratrum portavit in Franciam » (v. supra, IV, 9), thronumque Luciferi fuisse dixit S. Bonaventura; v. ibid. 588.