S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT IV. De profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione Regulae prius approbatae
LEGENDA MAIOR. GAP. IV. 37 « Francisce, unam de micis omnibus hostiam facito et manducare volentibus tribue ». Quo id agente, quicumque illud non devote recipiebant, aut receptum contemnebant donum, mox lepra infecti notabiles apparebant. Recitat mane vir sanctus haec omnia sociis, dolens, se non percipere mysterium visionis. Sequenti vero die, cum vigil in oratione persisteret, huiuscemodi voc e m de caelo delapsa m audivit: « Francisce, micae praeteritae noctis verba evangelica sunt, hostia regula, lepra iniquitas ». Yolens igitur confirmandam Regulám ex verborum Evangelii aggregation e profusius tr adit am ad compendiosiorem formam, iuxta quod dictabat visio monstrata, redigere, in montem quemdam cum duobus sociis 1, Spiritu sancto ducente, conscendit, ubi pane tantum contentus et aqua, ieiunans, conscribi earn fecit, secundum quod oranti sibi divinus Spiritus suggerebat. Quam cum, de monte descendens, servandam suo vicario commisisset, et ille, paucis elapsis diebus, assereret per incuriam perditam, iterato sanctus vir ad locum solitudinis rediit eamque instar prioris, ac si ex ore Dei verba susciperet, illico reparavit et per supradictum dominum Papam H o n o r i u m, octavo pontificatus illius anno, sicut optaverat, obtinuit con fir mari 2. — Ad cuius observantiam fratres ferventer inducens, dicebat se 1 Nexus aliqualis iniercedit inter hunc locum et relationes extiibitas in Verbis S. Francisci , c. 4, ed. L. Lemmens, Scripta Fr. Leonis, Ad Claras Aquas 1901, 101-2, in Speculo perfeciionis (maiore), c. I (ed. P. Sabatier, Paris 1898, p. 1-4; Manchester 1928, t. !, p. 1-3) etc. Duo Socii erant Fr. Leo et Fr. Bonizus; Vicarius Fr. Iielias. — S. Bonaventura Fr. Heliae amissionem Regulae expresses quam alii crimini dat. 2 Honorius III tiaram cingebat 1216-1227. Regulám, II S. Patris confirmavit bulla, data 29 novembris 1223; ap. Bullar. Franc. I, 15-19; Opuscula, 63-74.