S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium
7 2 S. BONAVENTURA. nihil ibi posuisse secundum industriam propriam, sed omnia sic seribi fecisse, sicut sibi fuerant divinitus revelata 1. Quod ut certius conslaret testimonio Dei, paucis admodum evolutis diebus, impressa sunt ei stigmata Domini Iesu digito Dei vivi 2 tamquam bulla summi Pontificis Christi ad confirmationem omnimodam regulae et commendationem auctoris, sicut post suarum enarrationem virtutum suo loco inferius describetur 3. CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium. 1. Cum igitur cerneret vir Dei Franciscus suo exemplo ad crucem Christi baiulandam ferventi spiritu plurimos animari, animabatur et ipse tamquam bonus dux exercitus Christi ad palmam vicloriae 4 per culmen invictae pervenire virtutis. Altendens enim illud Apostoli verbum B: Qui autem sunt Christi , carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis : ut crucis armaturam suo ferret in corpore, tanta diseiplinae rigiditate sensuales appetitus arcebat, ut vix necessaria sumeret sustentationi natui c 5i rae. Difficile namque fore dicebat necessitati corporis satisfacere, et pronitati sensuum rion parere. Propter quod cocta eibaria sanitatis tempore vix adraittebat et raro, admissa vero aut conficiebat cinere, aut condiraenti saporem, admixtione aquae ut plurimum, reddebat insipidum. De potu vini quid dicam, cum et de aqua, dum sitis aestuaret ardore, vix ad sufficientiam biberet? Modos adinveniebat abstinentiae potioris et quotidie exercitatione crescebat; licetque iam perfectionis culmen attingeret, tamquam semper inci1 Cf. Testamentum, n. 8; Opuscuta, 82. 2 Apoc. 7, 2. 8 Cap. XIII, 3-8. 4 Cf. Apoc. 7, 9. s Gal. 5, 24.